Le doyen Foulques homologue l'abandon fait à Sainte-Croix par l'archidiacre Adam, doyen de Saint-Pierre-Empont, de 35 sous qu'il perçoit chaque année sur la bourse commune du chapitre de Saint-Pierre et dont quinze seront distribués à son anniversaire : 10 sous aux chanoines, 5 aux nourriers.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
 
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
 
                Ego Fulco decanus et universum
                    Sancte Crucis Aurelianensis capitulum.
                Notum facimus presentibus et futuris quod dilectus frater et concanonicus Adam archidiaconus, Sancti Petri
                      Virorum decanus, triginta
                  quinque solidos quos de communi bursa capituli Sancti
                    Petri annis percipiebat singulis eidem capitulo donavit et quitavit
                  penitus perpetuo possidendos, ita quod factum istud nulli penitus liceat
                  aliquatenus revocare.
                Hoc tamen addito quod quindecim solidi in ipsius anniversario,
                    decem canonicis, quinque vero nutriciis annis singulis
                  dividentur.
                Nos autem ut hec ipsius donatio laudabilis et honesta rata teneatur et stabilis
                  perseveret, eam approbamus et volumus et presentem paginam in hujus rei
                  testimonium sigilli nostri karactere roboramus.
                Actum 


