Lebert, doyen de Sainte-Croix, décide que les curés de son doyenné pourront, au jour de leur décès, disposer des fruits de leurs vignes, ayant reçu leur première façon en temps opportun.
- B Vidimus sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 440.
 
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
 
                Ego Lebertus, decanus
                      Aurelianensis, notum facio omnibus presentes
                  litteras inspecturis quod, divine pietatis intuitu et quia etiam juri consonum
                  videtur et consuetudini patrie generali consentaneum, presbiteris omnibus
                  parrochialibus in decanatu Aurelianensi constitutis et
                  eorum successoribus concessi in perpetuum quod, quandocumque ipsos decedere
                  contigerit, vineis suis jam cum ligore et sarpa factis in prima factione, tempore
                  tamen competenti de fructibus illarum possint testari et ordinare pro voluntate
                  sua, nec liceat mihi vel successoribus meis manus extendere ad fructus earumdem
                  vel etiam debladare dictas vineas contra ipsorum voluntatem, nisi tamen eas
                  tradiderint aliis excolendas ad quotamcumque partem, vel nisi jam ecclesias
                  resignaverint antequam fructus perceperint vinearum.
                Actum 


