Gérard de Chartres approuve, comme suzerain, la vente faite par Gohier au chapitre de sa dîme de blés et avoines des Juifs pour 30 livres parisis.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 376.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
                Universis presentes litteras inspecturis officialis curie
                      Carnotensis
                  salutem in Domino.
                Noveritis quod in nostra presentia constitutus Girardus de
                    Carnoto, miles, quamdam venditionem decime bladi et avene de
                    Juiis, quam Goherius et mater et
                  frater et sorores ejus faciunt decano et capitulo Sancte Crucis
                    Aurelianensis pro precio triginta librarum parisiensium,
                  que de suo feodo movent, voluit, laudavit et concessit tamquam tertius dominus
                  feudi, et promisit se garantire dictam venditionem dictis decano et capitulo
                  tamquam tertius dominus feudi contra omnes et singulos qui dicent se esse tertios
                  dominos feudi.
                Promisit autem etc...
                In cujus rei testimonium et munimen cum sigillo dicti
                    Girardi presentes litteras sigillari fecimus sigillo curie
                    Carnotensis.
                


