École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » De Capiceria.

De Capiceria.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino.

Notum facimus quod cum inter capitulum Beati Exuperii Corboliensis ex una parte, et Johannem de Gres, capicerium ejusdem ecclesie, ex altera, orta esset questio super custodia thesauri et omnium que sunt in thesauro ; item super custodia librorum et omnium ornamentorum et vestimentorum dicte ecclesie ; item super pulsacione campanarum, acceensione cereorum, lampadum ; item super provisione ignis thuribuli in missa, in matutinis et vesperis ; item super mundacione tocius ecclesie ; item super officio et ordinacione officii capicerie declaranda nunc et in posterum declarata servanda et super contingentibus omnia supradicta ; item super dampnis que per dictum capicerium incurrerat dicta ecclesia, ut dicebat dictum capitulum, videlicet super duabus culcitris dicte ecclesie et super duobus tapetis que dederat vetus capicerius ut dicitur, que omnia dicebant deteriorata per sui et suorum culpam ; item super campanam et portam dicte ecclesie fractas per sui et suorum culpam, ut dicitur, et super aliis multis dampnis que petebat ab eo dictum capitulum sibi resarciri ; item super residencia ab ipso capicerio continue facienda ; item super fructibus anni preteriti nuper quos dictum capitulum suos esse dicebat, quia dictus capicerius residenciam non fecerat, ut dicebat procurator dicti capituli ; tandem dictus capicerius, in jure coram nobis constitutus, recognovit quod, racione capicerie, per juramentum suum tenebatur ad continuam residenciam in predicta ecclesia faciendam. Continuam autem residenciam recognovit ita debere facere quod non liceat ei morari extra ecclesiam plus quam per quatuor dies continuos, nec, per annum, ultra mensem. Recognovit eciam quod anno precedenti residenciam non fecerat sicut debuerat. Racione vero dampnorum predictorum, que per eum incurrerat dicta ecclesia, ut dicebat dictum capitulum, voluit et concessit et per fidem, in manu nostra prestitam, se specialiter obligavit ad opus casse Beati Exuperii in quindecim libris Parisiensium tribus annis continuis solvendis, videlicet : , in centum solidis ; in sequenti vero anno, in centum solidis, antequam percipiat aliquid de proventu sui beneficii illius anni ; et similiter in tercio anno, in centum solidis, antequam aliquid de proventu sui beneficii percipiat illius anni. Et de hoc promisit, fide data, se daturum plegios dicto capitulo, antequam bladum hujus anni quod est in refectorio dicte ecclesie, ut dicitur, sibi liberetur. Si vero moreretur, vel ad aliquem locum se transferret, nichilominus in dictis quindecim libris totaliter teneretur, nisi capitulum eidem aliquid duceret remittendum. Recognovit eciam quod in propria persona tenetur servare claves thesauri et omnia pertinencia que sunt in thesauro ad servicium dicte ecclesie ; et dictam ecclesiam propriis sumptibus, die noctuque, per se vel per clericum et famulum honestos et juratos capitulo, custodire : nichilominus, si dampnum aliquod incurrerit dicta ecclesia, tenetur dictus capicerius illud eidem ecclesie resarcire. Dictus vero clericus, dum cantatur in ecclesia, circa chorum et altare et revestiarium non debet ire, nisi in superlicio, nec ad predicta debet accedere famulus, nisi sit clericus, sicut idem capicerius recognovit. Recognovit eciam quod propriis sumptibus debet ecclesiam servare indempnem, recipere et reddere ad certum numerum omnia que sunt in ecclesia ad ecclesie servicium pertinencia. Recognovit eciam quod brachium Sancti Exuperii et alias reliquias debet in propria persona servare. Recognovit eciam quod debet propriis sumptibus ministrare, loco et tempore, in choro et extra, libros et vestimenta ; ornamenta et omnia alia ustensilia ad dictum servicium pertinencia, portare et reportare ; similiter capas in processionibus portare et reportare ; lampades accendere et extinguere propriis sumptibus, secundum quod consuetum est in ecclesia predicta, et luminare cereorum quod canonici faciunt de suo, accendere in principio misse et non ante, in vesperis, matutinis, dum pulsatur glasium et non ante, et extinguere statim missa celebrata ac statim matutinis et vesperis de Beata Virgine celebratis ; lampades vero quas capitulum in ecclesia de suo facit, accendere et extinguere secundum quod consuetum est. Recognovit eciam quod tenetur propriis sumptibus pulsare campanas ecclesie congrue et honeste ad omnes horas, omni tempore, prout expedit dominicis diebus, festivis et privatis, tam pro vivis quam pro defunctis, quocienscunque et quacunque de causa ex parte canonicorum ei fuerit imperatum, nichil circa pulsacionem auctoritate propria immutando. Si vero glasium, ad alicujus instanciam pro aliquo mortuo, de mandato tamen capituli, fecerit, duodecim denarios, si sibi offerantur, de gracia poterit recipere ; tamen, si nichil sibi detur, propter hoc nichil petere poterit, nisi de voluntate et licencia capituli. Recognovit eciam quod tenetur providere, sed non de suo, ignem ad thuribulum in matutinis, missa et vesperis, ac propriis sumptibus mundare ecclesiam, parare et deparare totam. Recognovit eciam quod ad mandatum capituli predicti, vel canonicorum, debet propriis sumptibus facere citaciones capituli infra villam Corbolii, exceptis illis ad quas tenetur cantor dicte ecclesie, ut dicitur, ad quas citaciones cantoris predicti asserit se esse minime obligatum : et omnia facere tenetur quæ faciebant quatuor servienture capicerie readjuncte. Recognovit eciam quod debet celebrare omnes missas omnium anniversariorum, exceptis illis quas debent celebrare quatuor capellani majoris altaris. Recognovit eciam quod canonicis, quandocumque voluerint celebrare, debet (eis) ministrare vinum, aquam et omnia alia ad hoc necessaria. Recognovit eciam quod nichil potest sine capituli licencia commodare, vel extra ecclesiam ponere, de pertinentibus ad ecclesiam supradictam. Recognovit eciam quod semper debet inveniri paratus vel sufficiens ejus mandatus ad ministrandum canonicis ea que in custodia habet. Recognovit eciam quod de malefactis et negligenciis suis que pertinent ad ecclesiam, per dictum capitulum debet puniri, exceptis hiis (sic) que ad tabulam chori pertinent, quorum punicio pertinet ad cantorem. Recognovit eciam quod capiceriam ad predicta omnia et singula sub predicto honere (sic) recepit ut dictum est in qualibet recognicione predictarum. Si autem aliquid circa premissa fuerit declarandum declaracioni domini Henrici de Bries et magistri Petri Rufi, canonicorum dicte ecclesie, omnino se stare promisit fide data ; et, si quid emerserit circa officium dicte capicerie ordinandum, ordinacioni eorum stabit ; et, si in aliquo premissorum defecerit, per eos emendabit ; et, si indebite ipsum gravaverint, ad curiam Parisiensem recursum habere poterit, quociens senciet indebite se gravatum.

.