Littera de domo sita in magno vico in claustro.
- A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
                Capitulum Beate Marie Corboliensis omnibus ad quos
                  presentes littere pervenerint in Domino salutem.
                Noverint presentes pariter et futuri quod Arnulphus
                      de Braia, presbiter de Essona, infra
                  ecclesiam nostram, coram nobis constitutus, ob remedium anime sue et anime
                    Guillelmi fratris sui et antecessorum et benefactorum
                  suorum, donavit in elemosinam in perpetuum ecclesie Beati Exuperii
                    Corboliensis domum suam quam habebat in magno vico apud
                    Corbolium, in claustro Beati
                    Exuperii sitam, cum apendicio posteriori, quam ipse tenebat a dicta
                  ecclesia Beati Exuperii ad censum annuatim persolvendum et
                  ad talliam pro loco et tempore reddendam.
                Ita tamen dictus Arnulphus dictam domum donavit quod eam
                  quamdiu vixerit habebit, et ad hujus donacionis confirmacionem viginti solidos
                    Parisiensis monete canonicis Beati
                    Exuperii apud Corbolium residentibus singulis
                  annis persolvet, decem videlicet solidos 
                Actum 


