École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Item de eodem.

Item de eodem.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis ego Ferricus de Joiaco, miles et dominus de Vallibus, salutem in Domino. Notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego, assensu et voluntate spontanea nobilis mulieris domine Maltildis, uxoris mee, totam terram arabilem sitam apud Bondoufle que fuit defuncti Reginaldi de Plesseto, militis, quam terram Philipus dictus de Garencières, armiger, accepit in maritagium cum Ysabelli uxore sua, filia dicti Reginaldi, et campipartem undecim arpentorum alterius terre arabilis, site juxta predictam terram et undecim solidos Parisiensium censuales, sitos super dictos undecim arpentos terre, que omnia dictus Philipus et Ysabellis, uxor sua predicta vendiderunt ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis ad opus communitatis ejusdem ecclesie pro octoginta libris Parisiensium, laudavi et concessi ego Ferricus predictus, secundus dominus feodi, predicte ecclesie in manu mortua quiete et pacifice in perpetuum possidenda, quitans et concedens eidem ecclesie quicquid juris habeo vel habere possum in omnibus supradictis. Promisi eciam bona fide me garentizaturum predicte ecclesie omnia predicta sicut secundus dominus feodi debet garentizare, et quod laudacionem istam et concessionem per me vel per alios de cetero dicte ecclesie non turbabo, et quod predictas laudacionem et quitacionem non contraveniam in futurum vel per alios nullatenus attemptabo. In quorum omnium memoriam et testimonium presentes litteras sigilli mei munimine feci roborari.

Actum .