Bulle d'Alexandre III, portant confirmation des priviléges et propriétés de Montmartre.
- B Deux copies authentiques (assez peu correctes), de 1586 et 1590.
 
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
 
                Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis in
                    Christo filiabus Adde abbatisse
                    monasterii Sancti Dionysii de Monte martyrum cum
                  ejus sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in
                  perpetuum.
                Desiderium quod ad religionis propositum, animarum salutem, pertinere monstratis
                  sine aliqua esse dilatione complendum [arbitramur], eapropter, dilecte in Domino filie, vestris justis postulationibus clementer
                  annuimus, et prefatum monasterium ab illustris memorie
                    Ludovico rege et Adelaide regine uxoris sue assensu pro animarum
                  suarum salute et peccatorum remissione constructum atque ditatum, in quo divino
                  mancipate estis obsequio, sub beati
                    Petri et nostra protectione suscepimus et presentis
                  scripti privilegio communivimus ; in primis siquidem statuentes ut ordo
                  monasticus, qui secundum Deum et beati
                      Benedicti regulam in vestra ecclesia noscitur
                  institutus, perpetuis ibidem temporibus conservetur, atque in eodem loco per
                  sanctimoniales honeste conversationis et vite laudabilis omnipotenti Domino de
                  cetero serviatur, et prefate moniales liberam eligendi abbatissam habeant
                  facultatem, nec aliqua persona eis per violentiam preponatur, abbatissa etiam sive
                  ipse sanctimoniales pro aliqua aliquando negligentia a suo penitus monasterio
                  nullatenus expellantur, nisi prius judicio legali sancte matris romane Ecclesie
                    cujus patrocinio communite sunt dijudicate fuerint, sed potius
                    Parisiensis episcopi atque aliarum personarum
                  religiosarum commonitione et consilio corrigantur.
                Preterea quascumque possessiones et quecumque bona ab eodem rege sive regina seu
                  aliis Dei fidelibus inpresentiarum juste et canonice
                  possidetis aut in futurum concessione Pontificum, largitione regum vel principum,
                  oblatione fidelium, seu aliis hujusmodi Deo propitio poteritis adipisci, firma
                  vobis et his que vobis successerint atque illibata permaneant, in quibus hec
                  propriis duximus vocabulis exprimenda : Ecclesiam Sancti Dionysii in
                    Monte martirum et decimam ad eamdem ecclesiam pertinentem cum
                  appendiciis suis ; Ecclesiam de sancto Martirio cum vineis
                  addendis, et Morelli culturam quam
                    Matheus prior comparavit a Warnerio de
                    Portu ; villam que vocatur Mansionillum cum
                  omnibus appendiciis suis ; duo molendina apud Clippiacum
                  cum conclusione aque et molitura totius ville ; Parisius
                  furnum unum cum omnibus consuetudinibus suis ; in silva
                    Vulcenia quotidie vehiculatam unam mortuorum lignorum ;
                  domum Guerrici cum stationibus carnificum et vicariatu
                  ejusdem domus ; terram Gemmardi que vocatur
                    Puncta liberam et quietam ; piscaturam et terram in
                  insula de Bersiliis ab omni consuetudine liberam ; apud
                    Chelam arpenta pratorum decem ; in pago
                    Silvanectensi apud Braium domum
                  unam, vineas et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine
                  liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures Deo donante carrucatas
                  habueritis, nullam campipartem, nullam consuetudinem tribuatis, sicut ab illustri
                    Francorum rege vobis concessum est et scripto suo
                  firmatum ; in pago Stampensi villam que
                  Torphorum
                  (sic) dicitur, cum omnibus appendiciis suis ; in pago
                    Meledunensi nemus et navem ad ligna per
                    Secanam adducenda, ab omni consuetudine liberam ;
                  hospitem unum omni exactione equitatus hujusmodi liberum ut annonam vestram a
                    Meleduno usque Parisius per
                    Secanam ducat, et, si ipse non bene servierit mortuusve
                  fuerit, alius ad hoc opus idoneus vobis a rege restituatur ; in pago
                    Gastinensi tres mansionillos cum terra et molendino et
                  ceteris appendiciis eorum ; Stampis furnum unum cum omnibus
                  consuetudinibus ; apud Pratellum Holdeu villam prorsus
                  liberam cum omnibus appendiciis suis ; quicquid etiam de feodo regis adipisci
                  potueritis ; hoc et alia vobis a rege concessa et scripto suo firmata nihilominus
                  confirmamus ; viginti libras de cambitu parisiensi quas vobis Ludovicus filius Ludovici
                    regis dedit, et apud Bestisiacum decem arpenta
                  pratorum et quadraginta arpenta de terra arabili ; viridarium suum de
                    Sancto Leodegario ; stagnum cum molendino ; plateam
                  piscatorum que est inter domum carnificum et castellulum regis ; cappellam unam
                  apud Bestisiacum, et apud Boloniam
                  quinque millia allecum quotannis ; omnem partem feudi venatorum regalium que
                  contigerat Mathie circa Secanam, et
                  apud Vitriacum terram que fuit Galonis
                  presbiteri ex feudo regis ; Parisius domum unam juxta parvum Pontem, alteram juxta status carnificum ; in monte
                    Savies vineam Boucardi et torcular
                  in eadem cum una custodia vinearum ; apud Brumil quinque
                  solidos census cum justicia ; medietatem unius vinee ex dono Gauterii de
                      Booron1, custodiam vinearum in monte Martirum, et omnes vineas quas ibi habebat ; quatuor solidos duos denarios
                  census et ea que in Pomponia villa habetis ; capellam unam
                  in Calvo-Monticulo, cum feudo Pagani
                    Trencebisse, et cum feudo Garsilie, atque
                  alodia fratris tui Eustachii et sororum tuarum, dilecta in Christo filia Christiana abbatissa,
                    Cecilie videlicet et Hildebourgis ;
                    Gozonem quoque hominem eorum et ea que ab illis tenebat ;
                  undecim arpenta de pratis, que vulgo Mareis apellantur ; ex
                  dono Ludovici
                    Francorum regis quidquid habuit in villa
                    Barbariacum, stagnum cum justicia et districtis omnibus
                  pertinentiis suis, terram quam Petrus Cocus in
                    Barberiacum tenuit, et que eidem
                    Petro adjudicata fuit a
                    Silvanectensi curia regis, et quam idem eidem ecclesie
                  rationabiliter dedit ; in Molendino regis........... modios
                  frumenti et dimidium, molitare vero quatuor modios et dimidium ; triginta libras
                  in perpetuo habendas in teloneo carnificum, sive unum sive plures
                    Parisius habeant que ab eodem rege date sunt ecclesie
                  vestre pro domo Werritii cambitoris et pro alia domo quam vos
                  habebatis in vico parvi Pontis intra Insulam, quas rex
                  assensu Adde abbatisse et capituli in manu sua ad viam
                  quamdam ampliandam accepit ; predicte vero triginta libre sunt in quatuor anni
                  terminis persolvende, scilicet, in 
Locus signi.
Ego Alexander Catholice Ecclesie episcopus.
Ego.... Hostiensis episcopus.
Ego Benardus Portuensis episcopus.
Ego..... Albanensis episcopus.
Ego Hiacintus diaconus cardinalis Sancte Marie.
Ego Oddo diac. card.Sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Ardicio diac. card.Sancti Theodori.
Ego Boso diac. card.SS.Cosme et Damiani.
Ego Cinthius diac. card.Sancti Adriani.
Ego Petrus diac. card.Sancti Eustachii juxta templum.
Ego Manfredus diac. card.Sancti Georgii ad velum aureum.
Ego Holbadus presbiter card. tit.Sancte Crucis in Hierusalem .
Ego Johannes presb. card. tit.Sancte Anastasie.
Ego Albertus presb. card. tit.Sancti Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus presb. card. tit.Sancti Petri ad Vincula .
                Datum Senonibus1 per manum Germani sancte romane Ecclesie subdiaconi et
                    notarii
                  


