Charte de Philippe-Auguste, portant confirmation de la donation de maisons à Paris, et de vignes à Bagneux, faite par Anceline, veuve d'Acelin le Changeur.
- A Original en parchemin, muni du chiffre royal; sceau perdu. Vidimus du garde de la prévôté de Paris du vendredi veille de S. Denis 1305.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 14.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
                In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
                Philippus
                    Dei gracia
                    Francorum rex, noverint universi quod S.
                  Ancelina soror
                      Theebaldi divitis domos suas
                    Parisius apud Sabulum1 sitas, et Vº arpennos
                  vinearum quos habebat apud Barneolos2, que omnia acquisierat pro
                  remedio anime sue et mariti sui Acelini Cambitoris et
                  parentum suorum, dedit in perpetuam elimosinam ecclesie  beati Dyonisii
                    Montis martirum, ita tamen quod ipsa et fïlia sua
                    Sibilla monialis apud Montem
                  martirum, vel ea que alteri supervixerit, tam dictarum domorum quam vinearum
                  proventus quamdiu vixerint habebunt.
                Quod ut perpetuam sortiatur stabilitatem sigilli nostri auctoritate et regii
                  nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari.
                Actum Parisius
                  


