École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 44- Inventio Sancte Crucis

44- Inventio Sancte Crucis

sd, 3 V

In Inventione sancte Crucis.

Ex Hystoria ecclesiastica libro .X.

44.N

Et nota quod in hystoria de inventione Crucis sunt quedam quibus contradicunt Hystoria tripertita, et Ecclesiastica, et Vita sancti Silvestri, et Gesta pontificum Romanorum. Set in his que hic dicuntur de inventione Crucis, ex Ecclesiastica Historia, non est contradicio1 apud aliquos.

44.1 Lectio prima.

Helena Constantini mater * femina incomparabilis fide ' religione animi ac magnificentia singulari ' cujus vere Constantinus esset filius et crederetur ' divinis amonita visionibus ' Jerosolimam petit * atque ibi locum in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat ' ab incolis requirit. Qui idcirco ad inveniendum difficilis erat * quod ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo fuerat Veneris defixum + ut siquis christianorum in loco illo Christum adorare voluisset * Venerem videretur adorare. Et ob hoc infrequens ' et pene oblivioni datus fuerat locus. Sed cum, ut supra diximus, religiosa femina properasset ad locum ' celesti indicio designatum * cuncta ex eo prophana et polluta deturbans ' in altum purgatis ruderibus ' tres confuso ordine reperit cruces. Sed obturbabat reperti muneris leticiam * uniuscujusque crucis indiscreta proprietas.

  • Rufinus, Hist. eccl., X, 7, vol. II, p. 969, l. 11-23.
  • < BHL 4164
  • cf. CPG 3495

44.2 Lectio secunda.

Aderat quidem et titulus ille qui grecis et latinis atque hebraicis litteris a Pilato fuerat conscriptus * sed nec ipse satis evidenter dominici prodebat signa patibuli. Hic jam humane ambiguitatis incertum * divinum flagitat testimonium. Accidit in eadem urbe ' primariam quandam loci illius feminam gravi egritudine confectam * seminecem jacere. Macharius per idem tempus Ecclesie illius episcopus erat. Is ubi cunctantem reginam atque omnes pariter qui aderant vidit * « Afferte huc, inquit, totas que reperte sunt cruces + et que sit que portavit Dominum * nunc nobis adaperiet Deus. »

  • ibid. p. 969, l. 23-26 et p. 970, l. 1-6.

44.3 Lectio tercia.

Et ingressus cum regina pariter et populis ad eam que decumbebat * defixis genibus ' hujuscemodi ad Deum precem fudit : « Tu Domine qui per unigenitum filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es ' et nunc in novissimis temporibus aspirasti in corde ancille tue perquirere lignum beatum in quo Salus nostra pependit * ostende evidenter, ex his tribus, que crux fuerit ad dominicam gloriam ' vel que extiterint ad servile supplicium + ut hec mulier que semiviva decumbit ' statim ut eam lignum salutare contigerit * a mortis januis revocetur ad vitam. » Et cum hec dixisset * adhibuit primo unam ex tribus ' et nichil profecit. Adhibuit secundam * nec sic quidem aliquid actum est. Ut vero admovit tertiam ' repente apertis occulis mulier consurrexit * et stabilitate virium recepta ' alacrior multo quam cum sana fuerat tota domo discurrere ' et magnificare Domini potentiam cepit. Sic evidenti indicio regina voti compos effecta * templum mirificum in eo loco in quo crucem repererat ' regia [198b] ambitione construxit.

  • ibid. X, 7-8, p. 970, l. 6-26.

1 contradicio] sic pro contradictio.