École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 100- Assumptio

100- Assumptio

F[2] infra oct.

In alia feria, infra octavas.

100.1 Lectio prima.

Idem in eodem. Å .1

In ascensione beate Dei genetricis admirans Spiritus Sanctus * ait : Que est ista que ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus ? Et bene quasi virgula fumi [Cant. 3, 6] * quia gracilis et delicata + quia divinis extenuata disciplinis * et concremata intus incendio pii amoris. Ut virgula, inquit, fumi ex aromatibus. Nimirum quia multis repleta erat virtutum odoribus * unde ex ea fragrabat suavissimus odor ' etiam spiritibus angelicis. Ascendebat autem de deserto presentis seculi * virga de radice Jesse olim exorta. Sed mirabantur electorum anime pre gaudio * quenam esset ' que etiam meritorum virtutibus angelorum vinceret dignitatem.

  • ibid. = 46, l. 360-370.
  • CPL 633, PLS II, c. 265

100.2 Lectio secunda.

De hac iterum idem Spiritus Sanctus : Que est ista, inquit, que ascendit quasi aurora consurgens + pulchra ut luna ' electa ut sol ' terribilis ut castrorum acies ordinata ? » [ Cant. 6, 9] Admiratur autem Spiritus Sanctus * quia omnes de ascensu hujus admirantes facit ' quod, quasi novi diluculi aurora rutilans ascensu suo,2 resplendebat ' multis freta ' et vallata sanctorum agminibus. Unde dicitur terribilis ut castrorum acies admodum ordinata ' hinc inde sanctorum angelorum fulta presidiis. Pulchra ut luna. Immo pulchrior quam luna * quia jam sine defectu sui choruscat ' celestibus illustrata fulgoribus. Electa ut sol ' fulgore virtutum * quia ipse elegit eam sol justicie, ut nasceretur ex ea.

  • ibid. = 47, l. 371-383.

100.3 Lectio tercia.

Ad hujus exequias angeli famulabantur ' quantum fas est credere * et universe Celorum gratulabantur curie. Nec mirum + quia honor maternus ' ejus est qui natus est ex ea * quem omnis Celorum ordo veneratur. Legimus quam sepe ad funera quorumlibet sanctorum angelos advenisse ' obsequia prestitisse ' necnon et animas electorum ad Celos cum ymnis et laudibus detulisse * insuper et adhuc viventes ' ibidem miri odoris fragrantiam diutius persensisse. Quanto magis credendum est ' hodierna die militiam Celorum cum suis agminibus festive obviam advenisse genitrici Dei ' eamque ingenti lumine circumfulsisse + et usque ad thronum sibi ante mundi constitutionem paratum ' cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse ?

  • ibid. = 48-50, l. 384-405.

1 in marg.
2 suo] add. int. l.