École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [DE BEATA VIRGINE IN SABBATIS] » *11- S5 a « Deus omnium »

*11- S5 a « Deus omnium »

Sabbato quinto.

Bernardus in sermone « Signum magnum ». Å .

*11.1 Lectio prima.

Non erat bonum nobis esse hominem solum * congruum magis erat ' ut adesset nostre reparationi sexus uterque, quorum corruptioni neuter defuisset. Fidelis plane ' et prepotens ' mediator Dei ' et hominum homo Christus Jesus [1 Tim. 2, 5] * sed in eo divinam reverentur homines majestatem + absor[p]ta videtur in deitatem humanitas * non quod sit mutata substantia, sed affectio deificata. Non sola cantatur illi misericordia * cantatur pariter et judicium + quia, etsi didicit ex his que passus est compassionem ' ut misericors fieret * habet tamen et judiciariam potestatem. Denique Deus noster ignis consumens est. [Hebr. 12, 29] Quidni vereatur peccator accedere ? Itaque jam non ipsa mulier benedicta videbitur ociosa * invenietur equidem locus ejus in hac reconciliatione. Opus enim erat mediatrice * ad [227b] Mediatorem istum.

  • Bernardus Claraevallensis, Sermo in dominica infra octavam Assumptionis, Opera V (1968), p. 262, l. 12-19 et 263, l. 1-5a.

*11.2 Lectio secunda.

Crudelis mediatrix Eva * per quam serpens antiquus ' pestiferum et ipsi et viro virus infudit ! Sed fidelis Maria * que salutis antidotum ' viris et mulieribus propinavit ! Illa fuit ministra seductionis * hec propitiationis. Illa suggessit1 prevaricationem * hec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas ? Nichil est austerum in ea, nichil terribile + tota suavis est * offerens omnibus lac et lanam. Revolve diligenter evangelice hystorie seriem + et si quid increpatorium ' si quid durum ' si quod denique signum vel tenuis indignationis occurrerit in Maria * de cetero suspectam eam habeas ' et accedere verearis.

  • ibid. p. 263, l. 5-13.

*11.3 Lectio tercia.

Considera diligenter + et si, ut vere, plena sunt omnia pietatis et gratie ' plena mansuetudinis et misericordie ' que ad Mariam pertinent ' inveneris * age gratias ei qui talem tibi mediatricem benignissima miseratione providit ' in qua nichil possit esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est. Sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit * omnibus misericordie sinum aperuit ' ut de plenitudine illius accipiant universi + captivus redemptionem ' eger curationem ' tristis consolationem ' peccator veniam ' justus gratiam ' angelus leticiam ' denique Trinitas gloriam ' Filii persona carnis humane substantiam * ut non sit qui se abscondat a calore ejus.

  • ibid. p. 263, l. 13-21.

a Egalement utilisé en 102.2-3, *3.3 et *12.
1 suggessit] suggressit a.c.