École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [DE BEATA VIRGINE IN SABBATIS] » *34- Officium quotidianum defunctorum

*34- Officium quotidianum defunctorum

In officio defunctorum cotidianoa

*34.1 Lectio prima. Job VII, f.1

Parce michi, Domine * nichil enim sunt dies mei. Quid est homo quia magnificas eum + aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculo * et subito probas illum. Usquequo non parcis michi + nec dimittis me ut glutiam salivam meam ? Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum ? Quare posuisti me in contrarium tibi + et factus sum michimetipsi gravis ? Cur non tollis peccatum meum + et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam * et si mane me quesieris non subsistam.

  • Job, 7, 16-21.

*34.2 Lectio secunda. X, a.2

Tedet animam meam vite mee * dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine anime mee * dicam Deo. Noli me condemnare. Indica michi * cur me ita judices. Nunquid bonum tibi videtur ' si calumnieris ' et opprimas me opus manuum tuarum + et consilium impiorum adjuves ? Nunquid oculi carnei tibi sunt * aut sicut videt homo ' et tu videbis ? Nunquid sicut dies hominis dies tui ' et anni tui sicut humana sunt tempora + ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ? Et scias quia nichil impium fecerim * cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.

  • Job, 10, 1-7.

*34.3 Lectio tercia. eodem, c.3

Manus tue, Domine, fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu + et sic repente precipitas me ? Memento, queso, quod sicut lutum feceris me * et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me ' et sicut caseum me coagulasti ? Pelle et carnibus vesti[s]ti me * ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuistimichi * et visitatio tua custodivit spiritum meum.

  • Job 10, 8-12.

*34.4 Lectio quarta. XIII, e.4

Responde michi.5 Quantas habeo iniquitates et peccata ? Scelera mea et delicta ostende michi. Cur faciem tuam abscondis + et arbitraris me inimicum tuum ? Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam * et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines * et consumere me vis peccatis adolescentie mee. Posuisti in nervo pedem meum + et observasti omnes semites meas * et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum * et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

  • Job, 13, 22-28.

*34.5 Lectio quinta. XIIII, a.6

Homo natus de muliere brevi vivens tempore * repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur ' et fugit velut umbra * et numquam in eodem statu permanet. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos + et adducere eum tecum in judicium ? Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? Nonne tu qui solus es ? Breves dies hominis sunt * numerus mensium ejus apud te est. Constituisti terminos ejus * qui preteriri non poterunt. Recede paululum ab eo ut quiescat * donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus.

  • Job, 14, 1-6.

*34.6 Lectio sexta. eodem, d.7

Quis michi hoc tribuat ut in inferno protegas me ' et abscondas me donec pertranseat furor tuus + et constituas michi tempus in quo recorderis mei ? Putasne mortuus homo rursus vivat ? Cunctis diebus quibus nunc milito * expecto donec veniat immutatio mea. Vocabis me ? Et ego respondebo tibi. Operi manuum tuarum porriges dexteram. Tu quidem gressus meos dinumerasti * sed parce peccatis meis.

  • Job, 14, 13-16.

*34.7 Lectio septima. XVII, a.8

Spiritus meus attenuabitur + dies mei breviabuntur * et solum michi super est sepulchrum. Non peccavi * et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine ' et pone me juxta te * et cujusvis manus pugnet contra me.

Dies mei transierunt * cogitationes mee dissipate sunt ' torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem * et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero ' infernus domus mea est * et in tenebris stravi lectulum meum. Putredini dixi ' « pater meus es » * « mater mea et soror mea » ' vermibus. Ubi est ergo nunc prestolatio mea ' et patientia mea ?

Tu es Domine Deus meus.

  • Job, 17, 1-3 et 11-15.

*34.8 Lectio octava. [230c] XIX, f.9

Pelli mee, consumptis carnibus, adhesit os meum * et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei saltem, vos, amici mei * quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus + et carnibus meis saturamini ? Quis michi tribuat ' ut scribantur sermones mei ? Quis michi det ut exarentur in libro stilo ferreo ' et plumbi lamina + vel certe sculpantur in silice ? Scio enim quod redemptor meus vivit + et in novissimo die de terra surrecturus sum * et rursum circumdabor pelle mea ' et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse + et oculi mei conspecturi sunt * et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo.

  • Job, 19, 20-27.

*34.9 Lectio nona. X, g.10

Quare de vulva eduxisti me ? Qui utinam consumptus essem * ne oculus me videret. Fuissem quasi non essem * de utero translatus ad tumulum. Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum * antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam ' et opertam mortis caligine. Terram miserie et tenebrarum + ubi umbra mortis et nullus ordo * sed sempiternus horror inhabitans.

  • Job, 10, 18-22.

a L'édition de l'Ordinarium traite de l'office quotidien des défunts au n° 479. Il n'était dit que par l'hebdomadier (i.e. le frère chargé de conduire l'office pour la semaine), le diacre, le sous-diacre et le frère chargé de célébrer la Messe des défunts cette semaine. Poterunt et alii qui voluerint interesse, précise cependant l'Ordinaire. Grosso modo, on disait l'office quotidien pendant tout le Temps ordinaire, fêtes de rang double et plus exceptées.

A la différence de l'office hebdomadaire, l'office quotidien ne comptait que trois leçons : c'est-à-dire que l'on retenait en fait le premier nocturne pour le dimanche et le mercredi, le deuxième pour le lundi et le jeudi, et le troisième pour le mardi et le vendredi. D'où l'appellation de vigiliae trium lectionum dans l'Ordinarium ; le terme de vigiliae remonte quant à lui à la nature originelle de l'office des morts : en effet, dans la Rome du 8e siècle, « the body of the deceased was brought to the church in the evening ; after its arrival the office would begin. It was really a vigil, and as such had vespers, three nocturns and lauds. » (Bonniwell, A History..., p. 146).

1 Job VII, f] in marg.
2 X, a] in marg.
3 eodem, c] in marg.
4 XIII, e] in marg.
5 punctus versus + littera notabilior.
6 XIIII, a] in marg.
7 eodem, d] in marg.
8 XVII, a] in marg.
9 XIX, f] in marg.
10 X, g] in marg.