École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 124- Nativitas BMV, Oct.

124- Nativitas BMV, Oct.

s, 15 IX

In Octavis Nativitatis beate virginis Mariea.

Fulbertus Carnotensis episcopus, in sermone de beata Virgine « Approbate consuetudinis ». Å .

124.1 Lectio prima.

Inter omnes sanctos, memoria beate Virginis eo frequentius agitur ' atque festivius * quo majorem gratiam apud Deum creditur invenisse. Unde post alia quedam ipsius antiquiora sollemnia ' non fuit contenta devotio fidelium * quin nativitati sollemne superadderet hodiernum.

Beata ergo Domini mater et perpetua virgo Maria ' priusquam nasceretur ' oraculis enuntiata est * et designata miraculis. Nata vero progenie divinitus ordinata ' privilegio virtutum insignis enituit * Salvatorem edidit a quo glorificata in Celo ' nunquam terrigenis patrocinari desistit. Propositionem sequatur ex ordine suo narratio * jamque referamus unum de pretaxatis oraculis.

  • Fulbertus Carnotensis, s 4, PL 141, c. 320BCb.

124.2 Lectio secunda.

Dixit Eternus ad veterem ' Deus ad serpentem : Inimicitias ponam inter te et mulierem * et semen tuum ' et semen illius. Ipsa conteret caput tuum. [Gen. 3, 15] Si queratur quenam mulier hujuscemodi victoriam operata sit * profecto non reperitur in [216c] linea generationis humane ' donec perveniatur ad illam de qua nunc agimus, sanctarum sanctam. Hec namque virginitate servata ' probatur extinxisse concupiscentiam carnis + humilitate que facit pauperem spiritu ' concupiscentiam mentis * sicque principali suggestione Dyaboli victa ' vitiosum caput ' virtutis pede contrivit.

Hec est ergo mulier * ad quam divinum illud intendebat oraculum. Hanc quandoque nascituram innuebat * hanc singulariter intimabat.

  • ibid. c. 320D-321A.

124.3 Lectio tercia.

Expedito quam paucis oraculo * unum quoque de miraculis absolvatur. Accepte sunt a sancto Moyse singule virge de singulis tribubus Israel ' nominibus earum inscripte ' jubente Domino * et posite in tabernaculo ejus. Iner quas una que fuerat Aaron * sequenti die germinasse ' floruisse ' fronduisse ' ac peperisse amigdala ' reperitur. Sciens ergo Dominus hoc opus suum magni esse mysterii * jussit servari virgam ad monimentum.

  • ibid. c. 321A.

124.4 Lectio quarta.

Monebantur filii Israel presentia virge ' querere sollicite ' quid significaret tam mirabile factum * quod longe post aperiens Ysaias ' egredietur, inquit ' virga de radice Jesse ' et flos de radice ejus ascendet * et requiescet super eum Spiritus Domini. [Is. 11, 1-2]

Quod ergo Deus designavit miraculo * hoc a secretis ejus prodidit vaticinio. Et quod vates cecinit * hoc rei exitus approbavit. Nam sicut illa virga sine quolibet nature adminiculo fructificavit * ita virgo Maria sine conjugali opere filium procreavit + filium sane ' flore designatum et fructu * flore propter speciem ' fructu propter utilitatem.

  • ibid. c. 321BC.

124.5 Lectio quinta.

Hic breviter asserta propositionis particula prima * quod sequitur attingamus. Nata ergo beatissima Virgo sicut legimus patre Nazareno ' matre Bethleemita, quas urbes Christi nativitati vel conversationi destinatas esse prophete non tacuerunt + descendit a radice illius fide preclari Abrahe ' cui superne promissa fuerat benedictio omnium gentium in semine suo * et a stirpe David quem egregia laude sublimavit dicens : Inveni hominem secundum cor meum. De regali nempe tribu ' simul et sacerdotali ' duxit originem * que summum Regem atque Pontificem erat paritura.

  • ibid. c. 321CD.

124.6 Lectio sexta.

Hec itaque electa et insignis inter filias ' non fortuitu, sed divina dispensatione nomen accepit * quod sui figura magnum quid innueret. Interpretatur enim « maris stella ».

Oportet quidem universos christicolas inter fluctus hujus seculi remigantes ' attendere maris stellam hanc ' que summo rerum cardini Deo proxima est * et respectu exempli ejus ' cursum vite dirigere. Quod si fecerit * non jactabitur vane glorie vento ' nec frangetur scopulis adversorum + nec absorbebitur scillea voragine voluptatum * sed prospere veniet ad portum quietis eterne.

  • ibid. c. 321D-322A.

124.7 Lectio septima.

Hic siquis interroget ' quid putas qualis olim in anima fuerit, vel nunc sit hec persona, que sic omnibus sanctis spectanda atque imitanda proponitur + veraciter respondemus ' quod anima ipsius et caro quam elegit habitaculum sibi Sapientia Dei Patris ' ab omni malitia et immunditia purissima fuit * affirmante Scriptura ' quoniam in malivolam animam non introibit Sapientia ' nec habitabit in corpore subdito peccatis. [Sag. 1, 4] Item econtra confidenter asserimus * quia nullo virtutum genere vacavit, cui plenitudinem gratie Dei nuntius asserebat inesse.

  • ibid. c. 322BC.

124.8 Lectio octava.

Sunt autem ex eis quedam omni fere christiano perspicua. Quis enim est qui jocunda admiratione ' non speculetur ipsius adolescentis mature fortitudinem ' prudentiamque ac fidem in colloquio angelico + ubi tam constanter eloquitur ' tam prudenter interrogat ' tam facile credit ? Quis non videat ' ac videndo miretur justiciam ejus + qua sic universa precepta legis divine satagebat implere ' ut nec ad se pertinentia quedam inexperta non relinqueret ? Verbi gratia : post partum enim purificatione legali quam agebat non egebat * que virum in concipiendo non noverat.

  • ibid. c. 322CD.

124.9 Lectio nona.

De temperantia ipsius superius dictum est * que Deo virginitatis lilium in humilitatis valle produxit. Cum ergo virtutibus supradictis facta illius plena sint atque dicta * manifestum est, non solum annunciatione angelica, sed etiam rerum argumento ' nullum genus virtutis beatissime virgini defuisse. Depromebant itaque virtutes in cogitatione et affectu cordis ineffabilem armoniam ' quam ipsa creatrix ' et inhabitatrix ejus, Dei Sapientia, delectabatur audire + choruscabant foris in superficie sermonis ' et actus * unde merito possent homines glo-[216d]-rificare Deum ' et exempla salutis accipere.

  • ibid. c. 322D-323A.

a L'introduction de l'Octave de la Nativité de la Vierge ne figure dans aucun des Actes des Chapitres généraux. On sait qu'elle a été introduite dans le calendrier romain en 1245 (cf. Van Dijk, The Origins...s, p. 373) ; les Cisterciens l'adoptaient dès cette même année (B. Backaert, L'évolution du calendrier cistercien, dans Collectanea O.C.R. 13 (1951), p. 115). Gleeson, Dominican liturgical Manuscripts, p. 92, avance l'hypothèse que l'on puisse voir, dans le déplacement de l'anniversarium familiarium et benefactorum ordinis nostri du 10 au 5 septembre (Chap. généraux de 1246-1248, Acta, p. 34, 38 et 41), un symptôme de l'adoption de cette Octave par l'ordre des frères Prêcheurs.
b Egalement utilisé en *20.