École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 72- Petrus et Paulus

72- Petrus et Paulus

F[3] inf. oct.

Maximus in sermone « Gloriosissimos ». Å .

In alia feria.

72.1 Lectio prima.

Ecclesiarum omnium patres piissimis studiis honoremus ' quibus factus est hodie de morte natalis * quibus vivere Christus erat ' et mori lucrum. [cf. Philip. 1, 21] Erat eis Christus vivere * quibus non erat vita sine Christo. Erat eis Christus vivere * quia Christi totum proficiebat Ecclesiis quod vivebant. Erat eis et mori lucrum * quia tali morte vitam sibi mercabantur eternam. Quorum corruptioni incorruptio succedebat * et damna presentium temporum lucra perpetua sequebantur.

  • Ps. Maximus, h 68, PL 57, c. 391B-392A.
  • PD II 47
  • CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5801a

72.2 Lectio secunda.

Sed jam necessarium reorum * ut proprias eorum virtutes proloquamur. Hic est Petrus, qui confitendo Dei filium ' credendi fundamenta constituit +

qui claves Regni celestis, antequam introiret, accepit *

quem Christi esse confidentissimum ' subjecta maria probaverunt.

Hic est Petrus, cui Christus communionem sui nominis indulsit * ut sicut petra erat Christus ' ita et Petrus factus est petra.

Hic est ' cui Christus ascensurus oves commendat.

Hic est qui tam securus perrexit ad crucem * ut moriendi ordinem tam acerba in passione quereret.

  • ibid. c. 392A, 393AB et 394AB.

72.3 Lectio tercia.

Quid de Paulo referam ?

Hic est qui tercium raptus ad celum ' celestia secreta cognovit * ut inter angelos disceret quod inter homines predicaret. Hic est qui non solum audita loquitur * sed [203c] et visa testatur. Hic est qui cervicem quam adversus Christi nomen ' superbus erexerat * gladio humillimus pro nomine Christi submisit. Nec piguit eum pro eo mori * quem sepe probaverat vivere.

Hi ergo sunt qui sacramentum Regni celestis uno spiritu predicantes * sub unius passione diei doctrinam suam pio sanguine consecrarunt.

  • ibid. c. 394C et 396AB.

a Apparaît également sous le nom de Fauste de Riez dans PL 58, c. 880 sq.