École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 1 » V. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs prieuré de Cluny, sous le règne de Philippe Ier » 24 septembre 1096 — 5 avril 1097

Hugues de Voves, fils de Ferri, donne toute sa terre de Voves ainsi que deux aires de maison à Melun, au bourg St-Ambroise, près l'église St-Michel (*).

Utile indicavimus in hac cartula scribere, et sic fidelium presentium et futurorum noticie tradere quod Hugo filius Frederici199 dedit æcclesiæ Sci Martini de Campis quæ sita est extra muros Parisiacæ urbis ac Cluniacensibus monachis Deo in ea servientibus, villam que Vozua dicitur200, scilicet omnem terram, nemus, vineas, aquæ quoque partem ad eandem villam pertinentem. Omnia dedit æcclesiæ Sci Martini prædictus Hugo quæ etiam a prædictis monachis possidentur, sic a domino Hugone possidebantur, antequam ea Sco Martino largiret. Adjunxit etiam huic dono duas areas domorum cum omnibus redditibus que de ipsis consuetudinaliter exeunt, scilicet justicia, sanguine, theloneo, foratione vini, pedachio, cum omnibus redditibus quæ de ipsis consuetudinaliter ut superius diximus, sic ipse eas tenuerat. Sunt autem ipse areæ cum domibus suis in burgo Sci Ambrosii, apud Milidunum castrum, ad apud æcclesiæ Sci Michahelis.

Dedit etiam cum omnibus his, æcclesiæ Sci Martini duos de servis suis cum filiis et filiabus earum, scilicet Albericum cum uxore sua et filiis et filiabus, et Hubertum fratrem ejusdem Alberici. Arpennum etiam vinee dedit qui in terra Buxiole consistit.

Habebat autem domnus Hugo duos nepotes, filios Siguint fratris sui, quorum unus, qui major natu erat. Fredericus vocabatur et Paganus Rufus cognominabatur ; alter vero Mauricius dicebatur : sine quorum concessione elemosina domni Hugonis stabilis esse non poterat. Hi enim post decessum suum heredes esse debebant. Timens ergo sepenominatus Hugo eorum calumpniam post obitum suum Sci Martini æcclesiæ adfuturam, rogavit eos multis precibus ut elemosinam quam pro redemptione animæ suæ fecerat, sua concessione confirmarent et elemosinæ participes existerent. Qui tandem precibus ejus evicti, ad Scm Martinum venientes, in societate orationum et beneficiorum ejusdem æcclesiæ a senioribus in capitulo sunt recepti ; et pro tantæ societatis recompensatione, donum de quo sermo habetur, quod patruus eorum fecerat, sua concessione confirmaverunt ; illudque super principale beati Martini altare posuerunt, audientibus et videntibus his testibus : Odolrico qui cum ipsis venerat, Hildino vernula domni Hugonis, Ivone coco, Walterio majore36, Herberto de Ponte Isaræ, Warino, Bernardo de Aneto13, Roscelino servo ecclesiæ, Fulcone coco.

Hoc totum factum est in æcclesia Beati Martini de Campis , imperante Cluniacensi congregationi domno Hugone abbate, et Willelmo existente episcopo Parisiacæ æcclesiæ, vivente domno Ursione de Campis priore.


199 Le nécrologe de St-Martin des Champs porte au 6 février : « Obiit Hugo filius Frederici. Officium fiat. Ex ejus elemosina habemus ea que sunt apud Vovas ». (Molinier, Ob. de la prov. de Sens, I, 419 et suiv.).
200 Voves, ar. Chartres.
36 Gautier, frère aîné de Thion, maire de Noisy-le-Grand, ayant été remplacé entre 1101 et 1105 et disparaissant à partir de ce moment (cf. note 272), cette charte se place entre 1079 et 1104 environ. On peut se demander si Archambaud qualifié maire n'aurait pas été le devancier de Gautier, qui n'a point de titre dans cette pièce ; d'autre part, les moines ne sont point nommés. C'est pourquoi nous proposerions de placer cette notice entre 1067, date de la dédicace de l'église dans laquelle fut fait le don, et 1079, époque de l'entrée des moines, mais à une date très voisine de 1079, en raison du surnom « de Campis « attribué au monastère.
13 Annet-sur-Marne, ca. Claye-Souilly, ar. Meaux (Seine-et-Marne).