École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 3 » XIII. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Philippe-Auguste (1180-1223). » Paris, avril 1214

Le roi Philippe-Auguste confirme l'accord conclu entre Adam IV, vicomte de Melun, et le prieur Jean Ier, concernant les bois de Blandy.

  • A Original jadis scellé, Arch. nat., S 1344, nº 2.
  • a Taillandier, Histoire... de Blandy, p. 177.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
  • Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste nº 1488, p. 339.
D'après b.

Ph[ilippus] Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, sicut ex autentico dilecti et fidelis nostri Ade vicecomitis Meleduni cognovimus, Johannes prior Sancti Martini de Campis Parisiensis et ejusdem loci conventus partiti fuerunt nemus et terram que est in parrochia Blandiaci323, in quibus octavam partem habebant assensu predicti Ade vicecomitis, in octo partes : idem autem A. vicecomes relinquit partem versus Roableium341 sicut mete dividunt, et illa pars pred. priori et Capitulo Sti Martini remanet ab ipso vicecomite et ab illis qui de ipso tenent, libera et quieta, et alie partes eidem vicecomiti remanent ab illis, et ab ipsis qui de eis tenent, libere et quiete. Dictus vero vicecomes hoc eis tenendum concessit bona fide, et ipsi ei. Nos autem ad petitionem predicti A. vicecomitis, fidelis nostri, dictam divisionem predicti nemoris et terre, sicut supradictum est, ratam habemus et volumus, ita quod si abbas Cluniacensis vel alius per Dominum Papam, sivo alio modo nos super hoc habere faceret dampnum aut laborem, dictus vicecomes nobis concessit quod nos inde caperemus ad feodum quod de nobis tenet, donec universa dampna que propter hoc haberemus, vel alius pro nobis, ad plenum essent nobis restituta. Quod ut ratum habeatur et firmum, sigilli nostri auctoritate presentem paginam confirmamus.

Actum Parisius .


323 Blandy, Fontaine-le-Port, Les Lerennes, ca. Le Châtelet-en-Brie, ar. Melun. - Taillandier n'a pas identifié Lulernæ, qui répond bien à Les Lerennes.
341 Le nom de cette localité, hors du bois de Blandy, qui n'est indiquée que comme direction, a été traduit « Roiblay » par Taillandier. Elle nous parait représenter La-Chapelle-Rablais, située à l'extrême frontière du canton de Nangis, ar. de Provins, limitrophe de Les Lerennes, village cité dans l'enquête concernant ces bois (nº687). - Cf. nº459, p. 34 supra.