École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 5 » XVII. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Philippe le Hardi (1270-1285) » Juillet 1277

Le roi Philippe III approuve l'échange précédent.

  • A Original perdu.
  • B Vidimus de Philippe IV, « actum Parisius anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, mense januario », Arch. nat., S 1410, nº 32. Restes de lacs de soie rouge et verte ; sceau perdu.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis t. p. q. f. quod nos litteras religiosorum virorum, dilectorum nobis in Xristo, Prioris et conventus monasterii Sti Martini de Campis Parisiensis vidimus in hec verba :

1

Nos autem permutationem hujusmodi et omnia et singula alia supradicta volumus et rata habemus ; concedentes prefato Cambellano nostro quod ipse et ejus posteritas, seu illi qui ab eo causam habebunt, predicta omnia ipsi Petro a dictis monachis in permutationem, ut dictum est, concessa, habeant, teneant et possideant imperpetuum, eo modo quo tenebant dictas viginti tres libras reddituales ; salvo jure in omnibus alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum.

Actum apud Cortiacum, .


1 (Suit le texte de la charte précédente)