Les seigneurs de Marly augmentent la dotation du monastère de Porrois pour qu'il puisse être érigé en abbaye.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 36.
 
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
 
                P.1 .....Dei
                      gratia
                    Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras
                  inspecturis salutem in Domino.
                Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod locus de
                    Porrois eà fuit Deo intentione devotus quod ibi fieret
                  albarum monialium abbatiam et eligeretur que preesset aliis abbatissa, si tamen
                  locus ille eatenus excreverit quod conventus abbacie illius possit de bonis suis
                  et redditibus sustentari.
                Attendentes vero nobiles viri, Buchardus de Malliaco et Matheus, frater ejus, hoc eis non
                  modicum proficere ad salutem si diebus suis ibidem institui contigeret abbatissam,
                  ad sustentationem conventus predicte abbacie decreverunt, pro remedio animarum
                  suarum et parentum suorum nec non et amicorum, suas elemosinas elargiri.
                Dictus autem Buchardus et Matildis, uxor ejus, dederunt et concesserunt domui
                  de Porrois in puram et perpetuam elemosinam quidquid, post
                  primam donationem jamdudum eidem domui factam ab ipsis, possidebant in nemore de
                    Molerai quod pertinebat ad hereditatem prefate
                    Matildis usque ad magnam viam que vocatur la
                      Chevée2 de
                    Bulloher que dividit dictum nemus de deffes de
                    Romevilla, ita tamen quod dicta domus de
                    Porrois annuatim eis persolveret 


