Pierre de Meudon vend à Porrois ses biens à Boinville sur lesquels il avait donné déjà une rente de 6 livres.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 36.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Universis presentes litteras inspecturis, Petrus de Meudonno, miles, et Maria, ejus uxor, salutem in Domino. Noverunt universi quod nos vendidimus, concessimus et quitavimus ex nunc in perpetuum in manu mortua religiosis mulieribus abbatisse et conventui de Portu Regis, totas terras arabiles quas habebanus apud Boeinville in territorio quod dicitur Sicheval, et omnia et singula que habebamus, tenebamus et percipiebamus ad locum predictum, tam in pressorio, campiparte, censu, redditibus et rebus omnibus aliis et singulis quibuscumque ; que omnia movebant de hereditate dicte domine sita in feodo domini Eustachii, vicecomitis de Mesiaco, pro quator viginti libris parisiensium jam nobis solutis, redditis in pecunia numerata, de quibus tenemus nos pro pagatis penitus et expresse. Renunciantes exceptioni non numerate pecunie et non recepte, et ne possimus dicere nos in contractu presenti fuisse deceptos in toto vel in parte, vel etiam lesos esse ; quitantes et remittentes eisdem religiosis mulieribus omne jus, dominium, possessionem, proprietatem quod vel quam habebamus aut habere poteramus quoquo jure in predictis, tenenda in perpetuum a predictis abbatissa et conventu in manu mortua absque coactione vendendi, alienandi aut extra manum suam ponendi. Et promittimus bona fide, quod contra venditionem, concessionem et quitationem predictas, per nos aut per alios, jure aliquo communi vel speciali, nullatenus de cetero veniemus, sea predictas terras cum omnibus et singulis predictis rebus garantizabimus et liberabimus, in judicio et extra, nostris sumptibus propriis et expensis, contra omnes preterquam contra dominum regem. Promittimus etiam quod, si terre predicte, cum. rebus, censibus, pressoragio, campiparte predictis, sex libras parisiensium annui redditus non valerent, nos, sex libratas redditus super terra nostra de Meudonno perficere teneremus, nos eisdem religiosis mulieribus, quantum ad hec, et heredes nostras et dictam terram nostram specialiter obligando. Preterea Agnes, filie dicte domine, ex ipsa domina et defuncto Buchardo de Baseincort quondam ejus marito suscepta, predictam venditionem voluit, concessit, laudavit et ratam habuit et quitavit penitus et expresse, et, de non veniendo contra fidem in manu dicte abbatisse prestitit corporalem. Nos vero, Eustachius predictus, vicecomes de Mesiaco, predictam venditionem, ut dictum est, in manu mortua factam, ratificamus, volumus, concedimus et laudamus et approbamus ; et promittimus bona fide quod contra nullatenus de cetero veniemus, sed predicta omnia et singula predictis abbatisse et conventui in manu mortua garantizabimus quantum ad nos pertinet et heredes nostros.
In quorum omnium testimonium memoriam et munimen et ut predicta robur optineant
perpetue firmitatis, sigilla nostra presentibus duximus
apponenda.