(Arnoul de Montlhéry donne 3 arpenls de vigne à Boissy sous Saint-Yon et une maison à Montlhéry.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 43.
 
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
 
                Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Curie
                      Parisiensis, salutem in
                    Domino.
                Notum facimus quod, in presencia nostra constitutus, Arnulphus de Monte
                    Letherico, dictus Carnifex, recognovit coram nobis se dedisse et
                  concessisse in puram et perpetuam elemosinam abbatisse et conventui de
                    Porreis, tria arpenta venearum sita apud
                    Boissiacum subtus Sanctum Ionium,
                  in censiva domini de Merevilla, ad quadraginta
                  denarios, ut dicitur census capitalis, retento tamen in predictis vineis sibi,
                  quandiu vixerit, usufructu, Tenebitur autem solvere dictis monialibus quoddam
                  duplarium vini dictarum vinearum quandiu vixerit, annuatim.
                Preterea dedit et concessit eisdem monialibus in elemosinam quandam
                  domum sitam apud Montem Lethericum, in mercato, in censiva
                  domini regis ad sex denarios censuales, retento in eadem, quandiu
                  vixerit, usufructu.
                Promittens, fide data, quod contra predicta omnia vel aliquid predictorum, per se
                  vel per alium non veniet in futurum.....
                


