Simon de Vaucresson vend à Porrois deux pièces de vigne à Verneuil-sur-Seine.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 78.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie
Carnotensis
salutem in Domino.
Noverint universi quod in nostra presentia constituti Simon de Valle
Cresonis et Matildis, uxor ejus, recognoverunt
se vendidisse abbatisse et conventui Portus Regis duas
pecias vinearum et hereditate dicte Matildis moventes quorum
una que vocatur vinea de Mers sita est apud
Vernolium versus Vernoletum juxta
vineam abbatis et conventus de Alba Curia, et altera pecia
que vocatur Planta de Batetz sita est inter
Vernolium et Boullart.
Que due pecie vinearum circa tria arpenta continere dicuntur, et pro qualibet
dictus Simon et Matildis, uxor ejus, novem denarios
parisienses censuales, nomine arpenti et dimidii vinee reddere consueverunt nobili
viro Matheo de Malliaco in cujus feodo et censiva sita sunt
pro quadraginta libris parisiensium et duas terras (?) proquatuor
libris parisiensium, de qua totali summa pecunie predicti
Symon et ejus uxor coram nobis se tenuerunt propagatis in
pecunia numerata.
Promiserunt dictus Symon et Matildis, uxor ejus, etc.....
Conventum etiam fuit in contractu venditionis quod si due dicte pecie vinee ultra
tria arpenta ad perticam patrie contineant, dicti Symonet
Matildis, uxor ejus, in hoc quod super erit nichil poterunt
reclamare.
Si vero minus contineant, dicti Symon et ejus uxor non
terrebuntur quod defecerit perficere abbatisse et conventui
supradictis.
In cujus rei memoriam et testimonium sigillum nostrum presentibus litteris
duximus apponendum.
Actum