Béatrix, fille de Bouchard de Marly, donne à Port-Royal le quint de ses biens.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 49.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis Curie
Parisiensis, salutem in
Domino.
Notum facimus quod in presencia nostra constituta, Beatrix, filia defuncti
Buchardi quondam domini de
Marliaco, etatis annorum
quindecim vel circiter existens, ut dicebat, proponens ad frugem
melioris vite transire, dedit et concessit pure ac irrevocabiliter, in puram et
perpetuam elemosinam, monasterio de Portu Regis ac
abbatisse et conventu ejusdem loci, quintam partem tocius hereditatis sue,
ubicumque sit et quibuscumque rebus consistat, necnon et omnia bona sua mobilia ac
etiam jocalia, ubicumque sint et in quibuscumque rebus consistant.
Cedens ex nunc in perpetuum eisdem omne jus, dominium, possessionem et
proprietatem et etiam actionem que sibi competebant et competere poterant quoquo
modo in eis, et ex nune transferens in jus et proprietatem abbatisse et conventus
ac monasterii predictorum.
Si vero predictam donationem ab heredibus dicte Beatricis
seu parentibus vel amicis seu cognatis vel agnatis, modo quolibet, contingeret
impugnari, revocari vel in aliquo infirmari, vel ipso contra ipsam donationem
venire contingeret in posterum, didit et concessit dicta
Beatrix coram nobis, pure ac irrevocabiliter in puram et
perpetuam elemosinam, predictis abbatisse et conventui ac monasterio earumdem
omnia bona sua mobilia et immobilia quecumque ipsam contingentia modo quolibet,
ubicumque sint et in quibuscumque rebus consistant, et quicquid de jure debet et
postet ; et transferens in eosdem abbatissam et conventum et monasterium quicquid,
modo quolibet, donare potest ; et cedens in eis omne jus et proprietatem et
dominium ac possessionem que sibi competebant seu competere poterant in bonis
mobilibus et immobilibus supradictis.
Pomittens, fide data, quod contra donationem hujusmodi, par se vel per alium non
veniet in futurum.....