Bouchard, seigneur de Marly, assigne sur les bois de Baloyer 10 livres de rente données par son frère Pierre.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 94.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Ego Buchardus, miles, dominus
Malliaci, omnibus presentes litteras inspecturis,
salutem in Domino.
Noveritis quod dominus Petrus, miles, bone memorie, frater
meus qui fuit dominus Malliaci, tenebatur ex debito patris
nostri, reddere abbatie Portus Regis septies
viginti libras parisiensium et insuper eis debebat
quinquaginta solidos parisiensium annui redditus in perpetuum
assignare et ex pacto se obligaverat in predicto redditu et summa pecunie
supradicta, abbatisse et monialibus dicti loci decem libras annui
redditus assignare parisiensis monete.
Cum igitur ex successione ipsius teneor quod ipse promiserat adimplere,
decem predictas libras annui redditus assignari abbatisse et
monialibus supradictis percipiendos in nemoribus que sunt prope abbatiam
Portus Regis, scilicet in nemoribus que sunt ultra
caveiam Busci Loheri contigua nemoribus earumdem, salva
tamem guarania mea in nemoribus supradictis.
Verum quod jam dicta nemora sunt in manus et dominio matris mee, si casu aliquo
contingente fieret ne dicta assignatio in eisdem nemoribus facta valeret, volo
quod dicte abbatissa et moniales Portus Regis percipiant
annuatim dictas decem libras annui redditus in censibus meis quos
habere debeo apud Castrumforte post decessum matris mee ;
ita quod si quid dificerit de aliis meis redditibus integre persolvantur.
Ad hec autem supradicta integre perficienda, obligo me et meos.
Cui rei, fide data, assensum prebuit Agnès, uxor mea.
In cujus rei testimonium sigilli mei munimine presentes litteras roboravi.
Actum