Jean de Ville-d'Avray confirme le don d'étienne de Meudon
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 129.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Curie
Parisiensis, in Domino
salutem.
Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, Johannes de
Villadavrei asseruit quod Stephanus de Meudon,
miles, dederat et concesserat in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie monialium de
Porrois, cisterciensis ordinis, quandam vineam sitam apud
Meudon, in loco qui vulgariter appellatur Le
Perier, que vinea movebat de feodo suo, quam donationem voluit et
concessit.
Voluit etiam et concessit quod dicta ecclesia teneat de cetero dictam vineam in
manu mortua absque conditione venditionis, salvo tamen sibi et heredibus suis
censu suo capitali.
Promittens, fide in manu nostra corporali prestita, quod contra istam
concessionem per se vel per alium non veniet in futurum.
Quod autem audivimus hoc testamur, salvo jure cujuslibet alterius.