A Original. Arch. nat., S 4523, nº 2, traces de double queue.
a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus
connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris,
1903.
D'après a.
Omnibus hec visuris vicarius Rothomagensis archiepiscopi in
Pont(isara) et in Vulg.(asino)Francie, salutem in Domino.
Noveritis nos anno Domini Mº CCº octogesimo tertio, die dominica
post octabas Purificationis beate Marie Virginis, vidisse quoddam
testamentum sigillis domini Anselli quondam
dicti de Insula, militis, et domine Clementie, uxoris sue, quondam defunctorum ut
apparebat et ut dicebatur, in hec verba : « In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti, amen.
Ego Ansellus de Insula, miles, testamentum meum mandavi et
disposui in hunc modum : in primis volo, dispono, ordino atque precipio quod omnia
debit a mea integre persolventur et omnia fore facta mea ad plenum
restituentur.
Ego autem lego ecclesie Vallis-Beate-Mariecentum solid. par. annui redditus ad pittanciam conventus ejusdem loci
in die anniversarii mei et Marie, quondam uxoris mee, in
transversu meo de Insula accipiendos ; monialibus de
Porreiisquadraginta solidos annui redditus ad pittanciam conventus in die
anniversarii mei et dicte uxoris mee ; leprosis de Insulaviginti solid. annui redditus ; ecclesie
Beate-Marie-de-Insulaviginti solid. annui redditus in die anniversarii mei et dicte uxoris
mee ; ecclesie Beate-Marie de Laica (?) viginti
solidos annui redditus ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et Marie, uxoris mee ; ecclesie de
Conflentio similiter ; capellano domus mee de
Vallemondaviginti solidos annui redditus ; ecclesie de
Vallemondadecem solidos annui redditus, administrationem unius lampadis que nocte
dieque ardeat ante altare beate Marie ; ecclesie de
Nogento, quinque solid. annui redditus
administrationem unius lampadis ante altare beate Marie ;
capellano leprosorum de Insula,
decem solidos annui redditus ; capellano de
Bullencurtviginti solidos annui redditus, in censu meo de
Bellencourt percipiendos ; presbytero
de Vallemondadecem solidos annui redditus, in censu meo de
Vallemonda pro aniversario meo ; priori
de Vallemondadecem solidos annui redditus in die anniversarii mei et dicte uxoris
mee, et ut faciat aniversarium meum fieri in abbacia Sancti-Martini de
Pont(isara) ; fratribus de Maflier1, de ordine
Grandimontis, quinque solidos annui redditus ;
domui dicti site ante ecclesiam Beate-Mariedecem solidos annui redditus.
Volo autem quod omnes predicte elemosine annui redditus stabiles sint et
perpetue, nec possint de cetero a me vel ab alio revocari predicta.
Volo, ordino et dispono atque precipio quod omnes predicte elemosine ecclesiis
illis que assignate sunt reddantur annuatim post Purificationem beate
Marie in transversu meo de Insula ; nec aliquis in
dicto transversu meo aliquid percipiat seu recipiat donec dicte elemosine ad
plenum fuerint persolute.
Ego vero Ansellus omnes receptores elemosinarum mearum
predictarum rogo, quantum possum, ut unusquisque scilicet tam conventus, quam
presbyteri, cantari facient triginta missas pro salute anime mee et
Marie, uxoris mee.
Volo etiam quod omnes scient me sepulturam meam elegisse in ecclesia
Vallis-Beate-Marie, Parisiensis
dyocesis, juxta patrem meum et matrem meam, et peto abbatem et conventum illius
loci ut ubicumque me mori contigerit citra mare, corpus meum requirent.
Item ego lego centum
lib. par. ad maritandum pauperes puellas filias militum terre mee et
circa ; pauperibus mulieribus et dominabus terre mee et circa, centum
lib.
tur. prout executores mei melius viderint expedire ; leprosis de
Insulaviginti
lib.
tur. ; capellano domus mee de
Vallemondacentum
solid.
tur. ; capellano de
Bellencourtcentum solid. par. ; pauperibus terre mee et circa, in vestimentis et
calciamentis centum
lib.
par. ; fratribus Jacobicis Par.
centum
solid.
par. ; fratribus minoribus par.
centum
solid.
par. ; fratribus minoribus de Pontisaracentum solidos tur.
Item lego Stephano armigero meo,
decem
lib.
par. et unum bonum roncinum si roncinus ejus non fuerit
competens ; fauconnariis meis, Giloni et
Guillelmo unicuique decem
lib.
par. ; Bertaude venatori
meo, decem
lib.
par. ; Nigellodecem
lib.
par. ; Petro de Cormelliisdecem
lib.
par. ; Blanchetodecem
lib.
tur. ; domicelle Alisie que deservit uxori mee,
decem
lib.
tur. ; Ricardo Anglicoviginti
lib.
tur. nisi per me fuerit assignatus ; Johanni
Heraudodecem
lib.
par. ; Guillelmo, quondam
fauconnario meo, decem
lib.
tur. ; Ade de Villaribus,
nepoti meo, viginti
lib.
par. ; Ansello, fatri
ejus, viginti
lib.
par. ; Gateio, nepoti
meo, viginti
lib.
par. ; domino Herberto,
capellano meo, viginti
lib.
par. ; Guichardo, clerico
meo, viginti
lib.
par. ; Herbertulo, servienti
meo, centum
solid.
tur. ; Guichardo, gasifero
meo, quadraginta
solid.
par. ; unicuique aliorum, viginti solidos ;
Bovero de Novavilla, triginta solid. par. ;
Thome Anglico. viginti
solid.
Ad reparacionem ecclesia de Nogento. viginti
solid. par. ; ecclesie de Lalovill. viginti
solid. par. ; ecclesie de Nigell. viginti
solid. ; ecclesie de Campaniisviginti sol. ; ecclesie de Franvill.
viginti sol. ; ecclesie de Joiacoviginti solid. ; ecclesie de Ivriacoviginti solid. ; ecclesie de Marielviginti solid. ; ecclesie de Villaribusviginti solid. ; ecclesie de Poreriiscentum solid. ; ecclesie Sancti Petri
Belvacensisquadraginta solid. ; ad fabricam ecclesie
Rothomagensis similiter,
Carnotensis similiter, ecclesie
Parisiensisviginti solidos.
Omnia predicta lego ad fabricam seu reparationem ecclesiarum predictarum.
Item lego domibus leprosorum subscriptis : de Aronvillaviginti solid., de Nigellaviginti
s., de Houdentviginti solid., de Berevill. viginti
solid., de Amisdecem solid., de Valleng. decem
solid., de Chaurriacodecem solid., de Caverniaco, de
Amblemoill. viginti solid., de
Cormelliis in Vulgasinodecem solid., de Charciodecem solid.; Domibus Dei de Pontisara de
Bellomonte, de Chambliaco ; scolaribus
Sancti-Honorati Par., Sancti-Thome de
Lupera, unicuique quadraginta
solid. ; monialibus de Gondifonte2 vigintilit. tur.,
ad emendum redditum ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et
Marie, quondam uxoris mee ; monialibus
Sancti-Anthonii Par. quadraginta
solid. in die obitus mei ad pittanciam ; filiabus Dei
Par. quadraginta
solid. in dei obitus mei ad pittanciam ; monialibus Sancte
Marie de Tessauroviginti
lib.
tur. ad. emendum redditum ad pittanciam conventus ; ecclesie de
Conflencioviginti libras tur. similiter ad usum conventus ;
canonicis de Marchasie Rad(ulfi)viginti
lib
tur. ad emendum redditum ad pittanciam conventus in die aniversarii
mei et Marie, quondam uxoris mee.
Volo etiam quod post decessum meum de residuo mobilium meorum capientur
IIII
lib.
tur. que de consilio domine mee Regine mittentur in subsidium
Terre-Sancte, et si quid de mobilibus meis residuum fuerit volo et ordino quod
ecclesiis predictis, pauperibus filiabus militum, et pauperibus militibus et
dominabus, et etiam pauperibus in vestimentis et calciamentis distribuatur prout
executores mei melius viderint expedire.
Lego eliam pro fore factis meis emendendis ducentas libras par.
Volo etiam, dispono et ordino atque precipio quod tota hereditas mea teneatur et
alligetur ad omnia legata integre persolvenda et fore facta mea emendenda si
possum de jure, et mobilia mea ad hoc non sufficient.
Si autem non possum de jure, volo quod omnes conquestus mei et quinta pars
hereditatis mee ad predicta teneantur et obligentur.
Hujus vero testamenti exequtores constituo abbatem
Beate-Marie-de-Valle, dominum Guidonem dictum Malum Vicinum, dominum Guidonem de
Caprosia, dominam Clementiam,
uxorem meam, dominum Ansellum de Menonvilla, magistrum Petrum de Avalio, canonicum
Belvacensem.
Volo etiam et ordino atque precipio quod predicti exequtores mei in omnibus
utantur consilio domine mee Blanchie
excellentissime regine.
Si vero non omnes predicti exequtores mei interesse potuerint duo ex
illis tantum (?) testamenti mei nichilominus exequentur cum consilio domine
regine.
Volo etiam et ordino quod ipsa sit superior in omnibus.
Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo secundo mense julio in
vigilia beate Marie Magdalene.
« Quod autem vidimus, hoc testamur.