L'évêque de Paris adjuge à Port-Royal la dîme de Villers à Saclay.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 158.
- C Copie. Arch. nat, S 4524.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
B.(artholomenus)1 permissione divina
Parisiensis ecclesie minister humilis, omnibus
presentes litteras inspecturis saluten in Domino.
Notum facimus quod cum Hugo de Joiaco, miles, teneret
decimam quandam in parrochia de Sarcleyo, et oblata fuisset
presbytero parrochie illius ut eam redimeret de manu laici, vel reciperet pignori
obligatam, ipseque presbyter neutrum fecisse voluisset, cum etiam requisitus
fuisset a nobis ut predictam decimam ecclesie parrochiali predicte dimitteret, et
ad hoc induci non posset, ipse Hugo, miles, postmodum in manu
nostra decimam illam resignavit, fide data supplicans ut eam abbacie de
Porrois assignaremus.
Nos vero ad petitionem ipsius et instanciam, decimam predictam abbacie
assignavimus predicte.
Hanc autem resignationem predicte militis et nostram assignationem,
domina Margareta, uxor dicti militis, fide prestita, laudavit
pariter, et concessit quidquid juris ibidem habebat ratione dotalicii, vel alio
modo, eidem abbacie, sub eadem fide quittens in perpetuum.
In cujus rei testimonium et memoriam, presentes litteras ad petitionem partium,
sigilli nostri fecimus impressione muniri.
Actum