Guillaume de Saint-Julien engage sa dîme de Saint-Escobille.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 42.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
G.(alterus) divina permissione
Carnotensis ecclesia minister humilis, omn.
pr. litt. inspecturis salutem in Domino.
Notum facimus quod Guillelmus de Sancto Juliano, miles, in
nostra presencia constitutus, recognovit se pignori obligasse totam decimam quam
percipiebat in parrochia Sancti Scubiculi, abbatisse et
conventui de Porrois cisterciensis ordinis, pro
sexaginta
quinque libris parisiensium, ab eisdem quiete possidendam donec
redimatur.
Fide in manu nostra prestita quod dictam decimam durante impignoratione eisdem
garantizabit bona fide et easdem super hoc indempnes conservabit.
Maria eciam, uxor ejus, de cujus
conquesta esse dinoscitur decima dicta, in nostra presencia impignorationem de
bona voluntate sua voluit et conceesit, fide in manu nostra data quod contra
eandem de cetero, per se vel per alium, non veniet, sed eam dictis monialibus,
bona fide proposse suo tenebit et eas super hoc indempnes conservabit.
Germundus vero de Marolio de cujus feodo decima
movet, dictam impignorationem, in nostra presentia voluit et laudavit et
garantizandam dictis monialibus, fide data promisit.
Item Germundus et Guillelmus de Valle Sancti
Germani, milites, Stephanus de Jerra et Johannes de Valle Sancti Germani, armigeri, se plegios
constituerant, fide in manu nostra data, promittentes se apud Sanctum
Arnulfum prisionem tenere, nec inde exire donec predictis monialibus
de dampnis et de perditis et etiam de tota pecunia supradicta esset satisfactum,
si aliquis eas supra hoc durante impignoratione molestaret.
Nos igitur istam impignorationem approbantes, ad petitionem prefati
Guillelmi, militis, et Marie, uxoris ejus, presentes litteras inde factas
sigilli nostri munimine duximus roborandas.
Actum