Pierre de Châtres confirme le don d'Agnès de Marly sur sa grange de Fontenay.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 23.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Universis presentes litteras inspecturis, Petrus de Castris,
miles, salutem in Domino.
Notum facio presentibus et futuris quod ego volo et concedo quod abbatissa et
conventus de Portu Regis, suo et monasterii sui nomine,
teneant et in manu morta quiete et pacifice in perpetuum possideant, quantum in me
est, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi, unum modium
bladi quem defuncta Agnes, quondam domina
Marliaci, ob remedium anime sue et Buchardi, filii sui primogeniti, dedit
dictis abbatisse et conventui in puram elemosinam et perpetuam, capiendum eisdem,
singulis annis, apud Fontanetum, versus
Corbolium, de proventibus terrarum suarum qui proveniunt
vel provenire debent, ad granchiam dicte defuncte sitam in dicta villa ; que omnia
supradicta primo de meo feodo movent.....
Promittens, bona fide, quod contra hujusmodi concessionem, per me vel per alium,
in posterum venire nullatenus attemptabo.
Immo, dictum modium bladi dictis monialibus garantizabo dictis monialibus contra
omnes tanquam primus dominus.....
Ysaura vero, uxor mea, hanc
concessionem voluit et concessit, et quicquid ibidem habebat, jure dotalicii vel
alio quoquo modo, quitavit dictis monialibus, fide data.
Et pro concessione ista facienda, ego et uxor mea predicta, recepimus
quindecim libras parisieusium de bonis dictarum
abbatisse et conventus in pecunia numerata.
In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras sigilli mei munimine
roboravi.
Actum