Bulle du pape Grégoire IX.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10997, fol. 108
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Gregorius1 episcopus, servus servorum Dei,
dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii
Portus-RegiiCisterciensis ordinis
salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo
exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitu perducatur
effectum, ea propter, dilecte in Christo filie, vestris justis postulationibus
grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium in quo divino estis
obsequio mancipite cum omnibus bonis que in presenti rationabiliter possidetis,
aut in futurum justis modis prestante Domino potueritis adipisci, sub beati
Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem
terras, possessiones, redditus et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac
pacifice possidetis, vobis et per vos dicto monasterio 1 vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis
scripti patrocinio communimus, dictrictius inhibentes ne quis de terris ante
generale concilium acquisitis vel de novalibus quas propriis manibus aut sumptibus
colitis seu de vestrorum animalium nutrimentis decimas a vobis exigere vel
extorquere presumat.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere
vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Dei omnipotentis et
Beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus se noverit incursurum.