Confirmation royale de l'achat fait à Guillaume de Meudon.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 10.
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
Ludovicus, Dei
gratia
Francorum rex.
Noverint universi presentes et futuri quod in nostra presentia constitutus
Guillelmus de Meuduno, armiger, recognovit se habere et
pacifice possidere in villa de Villaribus et ejus
territorio res inferius nominatas.
Scilicet quadraginta
quinque arpenta terre arabilis vel circiter sita in diversis locis ;
item XIª arpenta nemoris, etc.....
1
Que omnia et singula movebant de hereditate propria ipsius
Guillelmi et in quibus justiciam simplam habebat et eadem a
nobis in feodum immediate tenebat.
Que omnia..... recognovit se vendidisse..... religiosis mulieribus abbatisse et
conventui Beate Marie Portus Regis et ipsi ? ecclesie in
perpetuum, etc.....
Preterea dilectus clericus noster magister Reginaldus de
Eura, ad hoc de mandato nostro deputatus, cui fidem etiam adhibemus,
per litteras nostras, nobis rescripsitquo Johannes Gibeloti,
frater dicti Guillemi, in sua presentia constitutus,
venditionem istam voluit, laudavit et approbavit et ratam habuit et firmam, et in
manu nostra ipsi ecclesie quitavit.
Et quod prefatus Johannes Gibeloti recognovit in presentia
dicti clerici nostri se vendidisse eisdem monialibus et earum ecclesie
octo libras parisiensium annui redditus quos habebat pro portione sua
ipsum contingente in bonis stephani fratris
sui, constitutis apud Villers, pro octies
viginti libris parisiensium, jam sibis solutis, sicut confessus est
coram magistro predicto.
Promittens pro se et pro omnibus et singulis heredibus suis,
etc.....
Et nos predictas venditiones concedimus et ratas habemus quantum in nobis est et
eas auctoritate regia confirmamus.
Volentes quod prefate abbatissa et conventus et earum ecclesia, premissa teneant
in manu mortua et possideant in perpetuum pacifice et quiete, salvo in omnibus
aliis jure nostro et jure etiam alieno.
Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentes litteras fecimus sigilli
nostri impressione muniri.
Actum apud Sanctum Germanum in Laya