Paschalis pape, super discordiis propter conditionarios.
- a Ivonis op., II, 233.
- b Bouquet, Rec. XV, p. 27.
- c Jaffé, Reg. Pont. rom., 508, n° 4748.
- d Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Paschalis episcopus, servus
servorum Dei, Carnotensis ecclesie clericis, salutem et
apostolicam benedictionem.
Indubia veracium fratrum relatione comperimus magnos inter vos odiorum fomites
emersisse, quia, pro sacramentis illis que ad repellendos conditionarios apud vos
facta sunt, alteri alteris convicia, contumelias et injurias intulistis1 : insuper obligationes quasdam et pacta ad
ledendam fraternitatem contra pactum Domini concinnatis.
Qua de re, dilectionem vestram rogamus, et, Domino per nos jubente, precipimus,
ut dimittatis quicquid adversum vos in hoc negotio habetis.
Et nos enim facti sumus sobrii, et nos pro vobis imbecillitatem apostolicam
toleramus, ut vos Deo et ecclesie in pace ecclesie conlucremur.
Si ergo Deum diligitis, si apostolicam sedem veremini, donate mihi, ne dicam
vobis, hanc injuriam.
Si quis autem adhuc contentiosus est, nostri corporis non est ; quia nos
hujusmodi consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
Sane hominia que apud vos clerici sibi invicem faciunt, ut ne fiant ulterius
prohibemus, et que facta sunt irrita ducimus, quoniam contra honestatem videntur
ecclesiasticam fieri.
Illa enim que sursum est Hierusalem, libera atque omnium
fidelium mater est, qua libertate Christus eam liberavit.
Datum Laterani,