B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 22.
C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 11 r°.
D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 31 v°.
a Guérard, Cart. de Saint-Père, prolég., p.
LXXVII.
b E. de Lépinois, Hist. de Chartres, tome I, p.
494.
c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après c.
« Omnibus presentes litteras inspecturis, Galterus, divina permissione,
Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in
Domino.
Noverit universitas vestra quod clausarius noster1, quicumque sit, habet precium duorum hominum, singulis
diebus, quando operarii sunt in vineis clausi nostri ; habet etiam, a festo
sancti Bartholomei usque ad finem vindemiarum clausi, in unaquaque
septimana, viginti et i panes, xiiii nigros et
vii albos, et famulus ipsius clausarii habet convenientem traditionem
de curia nostra, de pane et vino et coquina.
Post finem vero vindemiarum clausi, habet idem clausarius quatuordecim
panes, in qualibet septimana, usque ad festum sancti Bartholomei,
videlicet vii albos et vii nigros : Quando vero episcopus in
villa est, habet idem clausarius, sive operarii sint in vineis sive non,
traditionem suam de vino et coquina.
Preterea habet idem clausarius si episcopus sit in villa, in festis annualibus,
videlicet in Nativitate Domini, in Pascha, in
festo Penthecostes, in festo Omnium-Sanctorum, et in
quatuor festis beate Marie, et in Dedicatione ecclesie
Carnotensis, et in carniprevio, duplicem traditionem de
curia, de vino et coquina, et duos panes albos, in quolibet dierum supradictorum,
et unam gallinam, in carniprevio.
Si vero episcopus diebus supradictis non sit in villa, habet idem clausarius
solummodo simplicem traditionem de curia, de vino et coquina, et insuper duos
panes albos et unam gallinam in carniprevio.
Preterea habet idem clausarius, in vindemiis clausi, iii modios vini,
ubicumque eos capere voluerit ; habet et mortuum nemus vinearum, exceptis
charneriis et perticis et grossis lignis pressorii lacerati.
Habet etiam idem clausarius in unoquoque anno, in tempore vindemiarum, de curia,
unum sextarium pisorum et iiiiº minotos racemorum.
Habet etiam dictus clausarius, in quolibet anno, in die
Nativitatis beate Marie, xviii sextarios annone ad mensuram et
valorem Loenii.
Tenetur autem clausarius conducere operarios in quolibet tempore quo apparet, et
a festo sancti Bartholomei usque ad vindemias clausi ponit
clausarius unum hominem ad custodiendum vineas, qui habet simplicem traditionem de
curia, de pane et vino et coquina.
In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras fecimus conscribi et
sigilli nostri munimine roborari.
Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo VIº, mense
maio. »