« De anniversario Stephani de Pertico, et Gaufridi comitis de Pertico, et Matildis uxoris ejus. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1459 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 3).
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 93.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Stephanus de Pertico, miles, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino : Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi quod Johannes de Friesia1, miles, omnem viariam quam ipse in terra ecclesie Beate-Marie Carnotensis habebat eidem ecclesie, in perpetuam elemosinam, contulit et donavit, volente hoc et concedente fratre suo Guarino. Hanc autem donationem ego concessi et confirmavi. Preterea, pro anniversario meo in eadem ecclesia annuatim celebrando, quinquaginta solidos carnotensis monete assignavi, in redditu de Longuo-Villari, post decessum meum, percipiendos. Institutionem etiam anniversariorum karissimi fratris mei Gaufridi, comitis Perticensis, et Maltidis comitisse, uxoris ejusdem comitis, et redditum pro eisdem anniversariis celebrandis, sicut in litteris ejusdem comitisse continetur, assignatum ego concessi et approbavi. Ad quorum robur atque memoriam sigilli mei appositione presentem paginam communivi. Actum in capitulo Carnotensi, presente Raginaldo, ejusdem ecclesie episcopo, et multis aliis astantibus, anno gracie MºCCºIIº, mense junio. »