« Arbitrium inter Stephanum, prepositum de Auvers, et Adeliciam, relictam Arnulphi de Auvers, militis. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 89; et carton 28 bis, fol. 66 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Robertus, divina
permissione abbas Morigniacensis, et G[oslenus]1, cantor Carnotensis,
universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis, salutem in
Domino.
Ad universorum noticiam presenti scripto volumus pervenire quod, cum inter
ecclesie Carnotensis prepositum de Auvers, nomine Stephanum, ex una
parte, et dominam Adeliciam, relictam
Arnulphi de Auvers, militis, et liberos eorum,
scilicet Philippum, Ansellum, et
Hugonem, ex altera, contencio verteretur, super quibusdam
decimis et campipartibus sitis in territorio de Auvers,
tandem partes in nos duos compromiserunt, fide corporaliter utrinque prestita quod
nostro super hoc arbitrio atque dicto quod, inquisitione premissa per testes ab
utraque parte productos, pronunciaremus, parerent penitus atque starent.
Nos igitur, secundum formam compromissionis modo et ordine debito procedentes,
testes utriusque partis recepimus et examinavimus diligenter et in scriptis dicta
redegimus eorumdem.
Quibus, post factam ab utraque parte renunciationem productioni testium,
consideratis attente et plenius intellectis, communicato cum prudentibus viris
consilio, dictum nostrum arbitrando proferimus in hunc modum.
De terra granicam Bartholomei de Gravella,
canonici Carnotensis, in se sitam habente et prope
circa eamdem granicam adjacente, tota decima est predictorum
Adelicie et liberorum suorum.
De terris vero que dicuntur Defeis2, quas colunt coloni de Villa-Nova,
scilicet Hugo Agnetis, Roscelinus filius Tecie, Robertus filius defuncti
Johannis, Arnulphus filius majoris et Raginaldus
Rosce, et de terra de Berdiz, que dicitur
Hasta-Henrici, quam tenet predicta domina, et de terris
sitis super Fossam-Luporum, si colantur, tota decima et
campipars est prepositi supradicti.
De magna vero cultura predicti Bartholomei, que protenditur
usque ad fundum de Boenval, et de terra ejusdem
Bartholomei sub nemore
Sancti-Germani, et de terris que fuerunt
Hamerici More, nunc autem sunt filiorum Roberti
Chevaler, et de terris Petri Turgault de Cumbis,
que protenduntur a vineis de Auvers usque ad
Châtelers, quas ipse et heredes sui tenent, et
universaliter de terris communibus, medietas decime est prepositi de
Auvers et medietas domine Adelicie
atque sue familie supradicte.
Quod ut ratum et stabile permaneret, presentem cartulam inde fecimus annotari et
sigillorum nostrorum impressione communiri.
Datum