Capituli Carnotensis, de excambio inter episcopum Carnotensem et Capitulum Sancti-Mauricii.
- A Original en parchemin. Arch. dép. d'Eure-et-Loir, G 3260 (ancienne cote : fonds de la fabrique Saint-Maurice, A).
- B Copie papier. Arch dép. Eure-et-Loir, G 3260.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Guillermus,
Carnotensis ecclesie decanus, et universitas
Capituli, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino.
Noverint universi nos venerabilis patris nostri R[aginaldi], Carnotensis
episcopi, ex una parte, et ex alia Capituli Sancti-Mauricii
Carnotensis litteras inspexisse, per quas nobis constitit quod idem
episcopus census quos habebat in Carnotensi
civitate et circa et qui in eisdem litteris sunt expressi1, cum decima de Levesvilla ad
episcopum pertinente, prefato Capitulo in excambium dederat pro his omnibus que
dictum Capitulum apud.
Friesiam, apud
Sanctum-Mauritium-in-Galloto, in nemore et plano, in
hospitibus et aliis possidebat, et pro hospite etiam quod idem Capitulum apud
Chuniam habebat.
Quam utique commutationem, sicut in litteris episcopi et ipsius Capituli est
expressa, ratam habemus et gratam, in hujus rei memoriam et perpetuam firmitatem
presentes litteras sigilli nostri facientes munimine roborari.
Actum