A Original en parchemin. Arch. dép.
Eure-et-Loir, G 710 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton X, A, 5
bis).
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
« Innocentius, episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis decano et Capitulo
Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor
equitatis quam ordo exigit rationis ut id, per sollicitudinem officii nostri, ad
debitum perducatur effectum.
Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod olim inter burgenses
Carnotenses ex una parte et servientes quorumdam
canonicorum Carnotensium ex altera, in festo
Pentecostes, contentione suborta, duobus ex parte ipsorum servientium in
contentione hujusmodi a quibusdam civibus Carnotensibus
interfectis, et quibusdam concanonicis vestris ne punirentur ex hoc in familiares
suos recipientibus homicidas, quia quondam magister
Reginaldus de Spina, cantor
Carnotensis, quendam ex eisdem canonicis de
receptione talium redarguit personarum, hujusmodi redargutionem idem canonicus
moleste ferens, ei fuit graviter comminatus, et idem cantor, sequenti nocte, dum
ad Matutinas accederet, extitit interfectus1
; cumque vos postmodum id ad bone memorie Senonensem
archiepiscopum, loci metropolitanum, et suffraganeorum suorum audientiam deferre
in provinciali concilio curassetis, iidem archiepiscopus et suffraganei ad
civitatem Carnotensem, ad inquirendum super hoc, prout ad
eorum spectabat officium, accedentes ac excommunicantes omnes illos qui excessum
hujusmodi, palliationibus quibuscumque seu fictionibus, occultarent,
excommunicatis, prout erant primitus denuntiati, tam qui procuraverant quam illis
quorum consilio seu auxilio vel favore fuerat scelus hujusmodi perpetratum, in
detestationem hujus criminis, et pro eo quod non erat tutum, vobis volentibus
super hoc honorem ecclesie Carnotensis prosequi, in
civitate Carnotensi morari, de consensu majoris partis
Capituli ejusdem ecclesie, deliberatione provida, ipsius auctoritate concilii,
statuerunt ut in villa Medunte,
Carnotensis diocesis, Capitulum resideant
Carnotense2, ac in
ecclesia Beate-Marie ejusdem loci horas et officia, sicut
in ecclesia Carnotensi, celebrent, et faciant
infra muros ejusdem ville ipsorum singuli residentias consuetas, distributionibus
cotidianis et proventibus prebendarum eodem modo et ordine ibidem ac si essent
Carnoti vel abessent ministrandis et etiam subtrahendis,
nec alibi capitulum fiat, neque tractetur de electionibus vel aliquibus aliis
negotiis tam spiritualibus quam temporalibus, pertinentibus ad ecclesiam
Carnotensem, nec in ea prefati canonici celebrent
antequam super hoc foret aliter ordinatum, nosque processum eundem quem firmiter
observari precepimus duximus per nostras litteras approbandum.
Porro cum vos, juramento prestito secundum consuetudinem ejusdem
Carnotensis ecclesie, teneamini residentias infra muros
civitatis facere Carnotensis, de quo in eisdem litteris
mentio non habetur, ne juramentum hujusmodi in favorem ejusdem
Carnotensis ecclesie introductum in enormem ipsius
lesionem redundare ac hujusmodi occasione negotii predicti processus impediri
contingat, nos vestris supplicationibus quas in hac parte prompto favore
prosequimur inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus ut juramento et
consuetudine antedictis seu quolibet statuto ipsius ecclesie contrario juramento,
confirmatione sedis apostolice aut quacumque firmitate alia roboratis, nequaquam
obstantibus, in nominata villa Medunte, absque nota vel
reatu perjurii, primas et alias residentias facere valeatis, prout consuevistis
hactenus in sepedicta ecclesia Carnotensi, donec super
premissis ad honorem Dei et ecclesie memorate aliter ordinatum fuerit vel
provisum.
Nulli ergo hominum....
Datum Anagnie, ii kalendas octobris,
pontificatus nostri anno duodecimo3.
»