« De commutatione procurationum processionis Sancti-Petri1. »
B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de
Chartres, p. 63; et carton 28 bis, fol. 29 r°.
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
Guido2, divina miseratione, Sancti-Petri Carnotensis
abbas, et universitas fratrum ejusdem Capituli, universis presentibus
pariter et futuris presentis pagine noticiam casu quolibet habituris, salutem in
vero salutari.
Ex pia antecessorum religione statutum fuit quod duas procurationes, alteram
feria tercia Paschalis ebdomade, alteram in festo beatorum
apostolorum Petri et Pauli, et potum in vigilia ejusdem festi processioni
ecclesie Carnotensis, quando ad nos veniret,
annuatim exhiberemus, ut qui causa spiritualis refectionis in divinis laborassent
officiis, non sine corporalis alimonie benedictione redirent.
Verum, quia in dictarum procurationum exhibitione, ob turbarum
instantiam, illis importune, nobis dampnose, utrisque inhoneste res fieri
videbatur et verti utrobique pluries in querelam, ad fugam discordie et mutue
affectionis custodiam, antiqua illa institutio, de assensu utriusque partis,
retracta est commodius in hunc modum : ita, scilicet, quod processio illarum
personarum, canonicorum, clericorum, matriculariorum a memoratis procurationibus
et potu et missione pastillorum ad personas prefatis diebus de cetero abstineret
et ab eisdem procurationibus quieti perpetuo existeremus et immunes.
Nos vero in recompensationem dictarum procurationum, potus et pastillorum,
quicquid in decimis apud villam que dicitur Illeis, in jure
patronatus ecclesie ejusdem ville et in aliis, si qua sunt ibidem ad nos
spectantia, habebamus, Capitulo Carnotensi concessimus
perpetuo possidendum, etiam si ad nos alicujus interdicti occasione
processionaliter non venirent.
Si autem res memoratas qualibet occasione diminui aut aliquatenus contigerit
adnullari, nichil tamen in supradictis procurationibus poterunt reclamare.
Verum quia memorate res in manu nostra tunc temporis non erant, statutum fuit
quod donec ipsas ipsis liberaremus, quas nos, quamcito possemus, bona fide
juravimus liberaturos, quindecim libras carnotenses, septem
tercia feria Paschalis ebdomade, octo libras in festo beatorum
apostolorum Petri et Pauli, sepedicto Capitulo, pro predictis
procurationibus, potu et pastillis, annuatim redderemús, et sex denarios in
utroque festo pueris qui cereis et thuribulo deservirent3.
Sed quia scriptum est qui non laborat non manducet, de assensu
utriusque partis firmatum fuit et confirmatum quod si prefatis diebus ad
monasterium nostrum, alicujus rei aut interdicti occasione, dicta processio non
veniret, nullam eis denariorum summam de predictis procurationibus solyere
teneremur.
Quod ne possit processu temporis oblivione deleri aut aliquatenus a posteris in
irritum revocari, sigillorum nostrorum appositione fecimus in memoriam presentem
paginam confirmari.
Actum anno Dominice incarnationis MºCCº primo, mense
marcio. »