« Raginaldi, episcopi Carnotensis, de preposituris concessis Capitulo et precariis factis preposituris. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 375 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton II, GG, 5).
- a Gall. christ., tome VIII, Instr., col. 347.
- b Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Raginaldus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, omnibus ad
quos littere iste pervenerint, salutem in Domino.
Noverit universitas vestra quod cum carissimus avunculus noster Willelmus1, tunc Senonensis, nunc
Remensis archiepiscopus, tituli sanctę
Sabinę cardinalis, apostolicę sedis legatus, curam gereret
ęcclesię Carnotensis, contulit Capitulo
Carnotensi justiciam quatuor prepositurarum
quę in eadem erant ęcclesia, videlicet de Nongento, de
Fontaneto, et de Amiliaco et de
Belsia2 ; cum vero
Dominus nos ad pretaxatę ęcclesię regimen evocasset, super justiciis predictarum
prepositurarum Capitulo movimus quęstionem, quę tamen, intervenientibus viris
prudentibus et honestis, in presentia etiam venerabilis patris nostri magistri
Melioris3, Sanctorum Johannis et
Pauli presbiteri cardinalis, tunc apostolicę sedis legati, sopita
est in hunc modum : quod inherentes vestigiis predicti domini
Remensis, donationem justiciarum predicto collatam
Capitulo approbavimus, in ea integritate qua eam predictus contulerat
archiepiscopus ipsam confirmantes ; et ut predicta ęcclesia de manu nostra se
aliquid gauderet beneficii recepisse, concessimus, ut quatuor
prepositurarum redditus, salvo jure nunc eas possidentium, integre commodo
canonicorum accrescerent, et tunc, pleno jure, quatuor prepositurarum
redditus, cum justiciis, ad Capitulum devolverentur.
Capitulum vero, in recompensationem collati sibi beneficii, ne
Carnotensis ęcclesia debito dignitatum numero
fraudaretur, concessit nobis ut de quatuor precariis quę in eadem
habemus ęcclesia, videlicet de Normannia, de
Masengeio, de Auversio et de
Ungreio, quandocumque et quomodocumque eas vacare
contigerit, faciemus preposituras, et easdem, sicut et preposituras, canonicis
Carnotensibus libere cum justiciis conferamus, salvis
redditibus matutinis et anniversariis deputatis, et nemoribus, salvo etiam jure
Gosleni de Horreivilla in precariis quod habebat in
preposituris, ita quod, si aliquam prepositurarum vacare contingeret, nichil in ea
posset reclamare.
Si autem alteram partium precarię de Normannia vacare
contingeret, et ea alicui, nomine prepositure, conferretur, reliqua pars,
quandocumque ipsa vacaret, ad eandem personam ipso jure devolveretur, salvo jure
Symonis de Bero de medietate precarię de
Normannia integro et illeso.
Ut autem hoc inconcussum omni tempore perseveret, nec possit
aliquatenus immutari, fecimus jurari in animam nostram nos istud in perpetuum
fideliter servaturos.
Idipsum quoque, prestito juramento corporaliter, firmaverunt decanus, cantor,
subdecanus, succentor, archidiaconi, capitherius, camerarius, prepositi,
presbiteri, diaconi, subdiaconi.
Statutum est etiam ut quicumque substituantur canonici corporale prestent
juramentum se hoc fideliter servaturos.
Quod ut ratum et firmum observetur in posterum, presens scriptum sigilli nostri
precepimus impressione muniri.
Actum publice in capitulo Carnotensi,