« De anniversario Vicedomini Carnotensis. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 103; et carton 28 bis, fol. 84 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Guillelmus1, vicedominus Carnotensis,
omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem.
Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi, quod ego ecclesie
Beate-Marie Carnotensis
xl solidos carnotensis monete de redditu in
perpetuum tribuo et concedo, et in spectante ad me viaria
Carnotensi, annuatim, post decessum mee sororie
Margarite, percipiendos assigno, pro anniversario meo,
annuatim, in eadem ecclesia celebrando, statuens nichilominus et
assignans eidem ecclesie, si mors mea mortem illius prevenerit, unum modium annone
loco illorum xl solidorum, interim, scilicet
singulis annis, usque ad decessum dicte mee sororie percipiendum in molendino meo
apud Carnotum sito, quod appellatur molendinum Vicedomini
Carnotensis, ita quod, ex quo illa decesserit, memorata
ecclesia xl solidos pretaxatos, ut dictum est, in
predicta viaria possidebit atque percipiet, et prenotatus annone modius ad me et
heredes meos quiete ac libere revertetur.
Quod ut ratum permaneat, sigilli mei feci munimine roborari.
Actum