École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1254, 11 septembre

« Quod Episcopus possit conferre prebendam Medonte, non obstante consuetudine et juramento per eum prestito. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 158 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem. Devocionis tue meretur sinceritas ut tuis supplicationibus in hiis que digne postulas favorabiliter annuamus. Sane lecta nobis ex parte tua peticio continebat quod, cum olim, sicut moris est, in tua promotione juravisti te antiquas et approbatas, scriptas et non scriptas, consuetudines Carnotensis ecclesie servaturum, in quibus inter alia continetur quod prebendas, personatus, dignitates et alia beneficia, que pro tempore vacare contingeret, personis ydoneis conferre deberes infra menia civitatis et in capitulo Carnotensi, tandem bone memorie G[ilo], archiepiscopus Senonensis, una cum suffraganeis suis, in detestacionem erudelitatis horrende, per excidium quondam R[aginaldi], cantoris Carnotensis, apud Carnotum, nequiter perpetrate1, provinciali concilio convocato, de voluntate et assensu majoris et sanioris partis Capituli Carnotensis, duxit, deliberatione provida, ordinandum ut, cum Capitulum ipsum secure apud Carnotum morari non posset, infra certum tempus civitatem egredientes eamdem, ad castrum Medunte, ipsius diocesis, se tranferrent, ac residentes apud ecclesiam Beate-Marie loci ejusdem de omnibus negociis spiritualibus et temporalibus, ac etiam de electionibus, inibi libere tractarent et disponerent, sicut in ecclesia Capitulo Carnotensi infra muros civitatis ejusdem tractare et disponere licebat, donec super ipsis esset aliter ordinatum ; prolata nichilominus in eodem concilio sentencia excommunicationis in omnes qui contra hujusmodi ordinacionem aliquid attemptarent. Quare nobis humiliter supplicasti ut, dicta ordinacione durante, prebendas et beneficia, necnon personatus et dignitates que in predicta ecclesia Carnotensi vacare contigerit in dicto castro libere valeas, prout ad te pertinet, ydoneis conferre personis, ac de eis ordinare et disponere, ac si in civitate et capitulo existeres memoratis, non obstante juramento predicto quod de consuetudinibus vel statutis memorate Carnotensis ecclesie observandis fecistis, etiam si eodem consuetudines vel statuta generaliter vel specialiter sint a sede apostolica confirmata, indulgere tibi de benignitate sedis apostolica curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, auctoritate presentium concedimus postulata. Nulli ergo omnino hominum liceat... Datum Anagnie, . »


1 Voir ci-après, nº CCCXVI.