« Quod mercerii de capitellis sunt de justicia Capituli. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 65 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Consentimus nos universi et singuli, tam persone quam canonici
Carnotenses, qui ad eligendum conveneramus decanum, quod
stalla merceriorum que solent esse in capitellis, collocantur in claustro, a parte
meridiana, inter gradus ecclesie et majorem turrim, ita quod omnis justicia
stallorum et domus in qua collocata fuerunt et ipsorum merceriorum sit Capituli,
nec ille qui electus fuerit in decanum valeat reclamare1, sed in omni libertate possideantur a Capitulo in qua
erant, in loco in quo sunt hodie collocata, in platea que fuit archidiaconi Milonis.
Actum