Paschalis papæ, Daimberto, Senonensi archiepiscopo, de receptione episcopi consecrati.
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 709 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton X, A, 29).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« P[aschalis] episcopus, servus
servorum Dei, venerabilibus fratribus D[aimberto], Senonensi
archiepiscopo, et ejus suffraganeis, salutem et apostolicam
benedictionem.
Ex litteris experientię tuę, karissime frater D[aimberte],
Senonensis metropolitane, calamitates
Carnotensis æcclesię intelleximus, et, caritatis tuę
postulationibus annuentes, electum ejus, cooperante Domino, juxta sedis apostolicę
dispensationem, nostris tanquam beati
Petri manibus consecravimus.
Eum igitur, ad vos remittentes, litterarum nostrarum commendatione prosequimur,
rogantes ut eum adversus Theobaldi comitis pertinaciam vel
ceteros qui Carnotensem æcclesiam infestare nituntur
communibus auxiliis adjuvetis.
Idem enim comes, sicut nosse vos plenius credimus, episcopo defuncto, episcopi
domos effregit, res diripuit, clientes redimi coegit et adhuc episcopi redditus
occupat1.
Super quibus sacrilegiis, nisi infra dies quinquaginta postquam a
presente episcopo monitus fuerit, satisfecerit, per vestrum omnium
sollicitudinem excommunicationi subiciatur.
Datum Laterani,