Paschalis papæ, clero et populo Carnotensi, « de receptione episcopi consecrati. »
- A Original en parchemin bullé. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 709 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton X, A, 31).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« P[aschalis] episcopus, servus
servorum Dei, clero et populo Carnotensi, salutem et
apostolicam benedictionem.
Apostolicę sedis administratio, cui, licet indigni, largiente Domino, deservimus,
facit nos æcclesiis omnibus debitores.
Idcirco petitiones vestras clementer admisimus et electum vestrum quem ad nos
transmisistis1 benigne suscepimus atque in
episcopum, prestante Domino, consecravimus.
Quem consecratum, ad vos remittentes, universitati vestrę litteris presentibus
commendamus.
Rogamus enim et precipimus ut eum, tanquam patrem et magistrum, affectione debita
diligatis et obedientia debita veneremini et ad restituenda æcclesiæ bona, si qua
distracta sunt, communibus studiis adjuvetis.
Abbatiam siquidem Sancti-Andreę2 vel cetera quę antecessor ejus venerabilis memorię, Ivo episcopus,
quadraginta diebus ante obitum suum3, ad usus oportunitatum suarum, tenuerat, quieta ei et
integra permanere sancimus, et ne quid eorum a quoquam impediatur rigore
auctoritatis apostolicę interdicimus.
Sane constitutiones quę a supradicto Ivone
episcopo de preposituris et precariis facte sunt observari precipimus.
Datum Laterani,