Carta Ludovici, regis Francorum, « super familia Bernerii ab episcopo disrationata. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 75 et 189 et 28 bis, fol. 34v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Ludovicus, Dei gracia, Francorum rex, omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod Goffridus, Carnotensis episcopus, Berneerium tociusque generis sui familiam, super quos servitutis calumpniam imponebamus, in curia sua, dictante justicia et juditio, in servos suos disrationavit. Cui videlicet juditio et veritati nos adquiescentes, supradictos homines tam sihi quam omnibus ejus successoribus in perpetuum concessimus. Hoc autem, ne per succedentia tempora possit oblivione deleri aut a posteris infirmari, scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate ac nominis nostri karactere firmavimus. Astantibus in palatio nostro quorum nomina et signa subscripta sunt : Signum Ludovici, buticularii. Signum Hugonis, constabuflarii. Signum Alberici, camerarii. Dapifero nullo. Anno incarnati Verbi MºCºXXIXº, regni nostri xxº. Datum per manum Symonis, cancellarii. »