« De donatione decimarum novalium apud Bercherias-Maingoti. »
- B Copie sur papier. Arch. dép. Eure-et-Loir, fonds Roux.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« R[aginaldus] ; Dei
gratia, Carnotensis episcopus, omnibus ad
quos presentes littere pervenerint, in Domino salutem.
Noverit universitas vestra quod nos decimas novalium apud
Bercherias1, in
territorio Beate-Marie constitutas, que infra terminos
parrochie Sancti-Petri continentur, Capitulo
Carnotensi concedimus in perpetuum, cum omni integritate
possidendas.
De voluntate tamen nostra et assensu Capituli, venerabiles viri Robertus de Berou, cancellarius, et Henricus de Corbolio, canonicus
Carnotensis, quoad vixerint, vel alter eorum qui
supervixerit, predictas decimas, nomine precarie, possidebunt.
Quod ut ratum et firmum a posteris haberetur, nos, in hujus rei confirmationem et
memoriam, Capitulo litteras nostras dedimus sigilli nostri karactere
roboratas.
Datum