« Hii sunt redditus quos debent insimul episcopus et capicerius matriculariis1. »
- B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 313.
- C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 166 v°.
- D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 46 v° et 47 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Debent, quolibet mense, pro coquina, xxiiii solidos iii denarios. Debent insuper omnia necessaria coquine, scilicet ligna et carbones, potos et patellas et omnia alia utensilia nova quando deficient, fracta repare.
Aquam vero ad coquinam debet subcoquus, ratione candelarum quas dent iidem subcoco ad legendum.
Coquus vero querit coquine piperem, allia et sal grossum coquine et sal album mense, ratione xxv denariorum quos habet coquus a matriculariis de supradictis xxiiii solidis iii denariis.
Debent et pro qualibet mundatione chori iiii denarios.
Et pro uncto ad campanas ungendas, quolibet mense, iiii denarios.
Pro pulsatione cujuslibet anniversarii simplicis i denarium, pro duplici ii denarios, et hos debent servienti qui pulsat campanas in turribus.
Debent matriculariis clericis pro circuitu sive pro torche, que fit in ecclesia quolibet sero, iiiixx et vi estaneas candelarum et longitudinem estaneorum ubi ponuntur candele ante vii candelabra, et computatur estanea pro duobus ; et vii estaneas ad longitudinem ferri bone candele ad legendum, et has debent quolibet sabbato septimane.
Item, pro quolibet festo dupplici, xii candelas de obolo, et pro capis custodiendis unam candelam de longitudine ferri ; in quolibet festo dupplici, duas candelas ad longitudinem ferri, pro turribulis.
Debent,
Debent etiam,
Item matriculariis clericis, quando removetur magnus cereus
Item,
Item, quocienscumque matricularii clerici seu laici faciunt sibi minui, debent cuilibet minuto seu minutis, pro qualibet minutione, tres torticeros de denariis.
Item, quolibet sabbato, xiiii cereos ad pondus cereorum qui ardent ante Sanctam-Capsam.
Pro quolibet duplici anniversario duos cereos ejusdem ponderis.
Pro quolibet duplici festo, quando ponitur candelabrum3, v cereos, et ponitur candelabrum
Item, pro quolibet festo semi-duplici, debent ii cereos
De omnibus istis cereis qui tradentur matriculariis pro sabbatis, pro festis duplicibus, semi-duplicibus, pro candelabro, tenentur matricularii clerici reddere episcopo et capicerio torciones quolibet sabbato.
Item, die
Omnium vero cereorum parvorum et magnorum et magni cerei et grimaudi qui ardent infra chorum, ubicumque barbe et feuture sive les agonz, sunt septimanarii matriculariorum clericorum.
Debent insuper episcopus et capicerius servienti qui pulsat campanas in turre majori, ad minus viii candelas de obolo.
Item debent matricularis laicis, in omni festo duplici sive semi-duplici, quolibet festo, viii cereos de corona, qui sunt sui.
Item, quolibet sabbato, vii torticios de denariis, cuilibet iiiiº6.
Item, quandocumque vel quocienscumque paratur ecclesia tota sive dimidia, pro festo sive pro quocumque alio casu contingente, debent viii denarios, iiii scilicet ad bibendum in letrino matriculariis clericis et iiiiº laicis et servientibus.
Si vero contigerit parare ecclesiam pro legato, episcopo, rege vel alia persona, vel alio casu superveniente, debentur pro tentura xii denarios.
Item
Summa predictorum xi solidos vi denarios. In istis denariis matricularii laici habent terciam partem, clerici vero duas partes.
Item ad predictum compotum matriculariis clericis, pro festagiis,
Ad istum compotum habet qui defert draconemv solidos, ultra quinque solidos quos habet pro stramina seu futena.
Item
Summa istorum x solidos vi denarios ; habent matricularii laici terciam partem, clerici duas partes.
Item ad secundum compotum, subcoco, pro vinagerio iii solidos ii denarios obolum.
Item matriculariis clericis, pro festagiis,