« Super decima territorii Lataxe et super majoria Fontanelle inter Capitulum et heredes Godini. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres bis, p. 96 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« G [aufridus], decanus, et universum
Carnotensis ecclesie Capitulum, omnibus ad quos
littere iste pervenerint, salutem in nomine Salvatoris.
Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod, cum inter nos
et heredes Roberti Godin controversia aliquanto tempore
fuisset agitata, super tractu decime1
cujusdam territorii quod dicitur Latausa, et, occasione
hac, dampna gravia jam hinc inde, atque incommoda, discordiam aspirassent, tandem,
auctore pacis et amatore Deo consilia inspirante pacifica, concurrente utriusque
partis grato assensu, celebrata est compositio in hunc modum, videlicet : quod, in
primis, omnibus hinc inde odiis atque rancoribus de cordibus procul pulsis,
dampnisque omnino remissis, prefati R[oberti] heredibus
tractum memorate decime concessimus omnino possidendum, una cum jure integro
majorie Fontanelle, sicut illam pater et antecessor eorum
noscuntur habuisse ; farragines enim omnes, et paleas, et id grani quod ad terram,
post minam et paleam, in area remanet, decimas quoque lini et cannabi percipient
annuatim.
Ipsi autem, super hiis omnibus supradictis, unusquisque, suo tempore, prout
successive ad hereditatem accedet, fidelitatem nobis jurantes prestabunt in
capitulo ; illis vero qui predicte terre dominabuntur, vel in ea ex parte nostra
amministrabunt, hominium facient, et eisdem, quotiens illuc accedent, in stratis
stramineis, in culcitris et lineis, tam ad lectum, quam ad mensam pertinentibus,
sufficienter providebunt.
Proprium autem servientem, si nobis placuerit, ad granum custodiendum in granica
statuemus, nostris sumptibus procurandum.
Quod ut memorie teneatur et stabile perseveret, sigilli nostri fecimus
impressione muniri.
Datum