A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir,
G 2 (ancienne cote : fonds de la fabrique de Saint-Maurice, B, 9).
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
« Omnibus presentes litteras inspecturis, Galterus, permissione divina,
Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in
Domino.
Notum fieri volumus quod nos, considerata hujus vite incertitudine, volentes
nobis in futurum precavere, dum adhuc essemus in bono statu, de mobilibus nostris
taliter duximus ordinandum et disponendum.
Volumus igitur et precipimus ut omnia mobilia nostra, ubicumque sint, tam in
blado quam in vino, quam etiam in equis, vasis argenteis, anulis et rebus aliis
quibuslibet, vendantur per manum executorum nostrorum qui inferius nominabuntur,
et omnia debita nostra que debemus ante omnia persolvantur.
Debita autem que debemus sunt hec : illustri domine
Blanche, Francie regine,
mille libre turonenses, quarum medietas ad instantem Purificationem beate
Marie et alias medietas ad Ascensionem Domini proximo venturam est
persolvenda ; abbati de Strata sexcente libre parisienses
ibi persolvende ubi ipse novit quia eas habueramus per manum ipsius ; abbati
Bonevallensicentum et quinquaginta libre turonenses ; abbati
Sancti-Launomari Blesensis ducente libre parisienses ;
abbati Sancti-Petri Carnotensiscentum libre parisienses.
Ducente libre parisienses quas habuimus a Johanne, burgensi de
Medonta, distribuantur equaliter hiis piis locis,
scilicet fratribus Predicatoribus Sancti-Jacobi, fratribus
Minoribus, monialibus de Aqua, infirmis de
Banleuga et mulieribus conversis que Filie-Dei nominantur
Carnotenses.
Item octoginta libre parisienses quas habuimus a dicto Johanne, burgensi de
Medonta, altera vice, dentur monialibus de
Aqua.
Item ducente libre turonenses quas habuimus aliquando a domina Regina, cum essemus cum ipsa et cum domino Rege in
Britannia1, et multa
expendissemus, persolvantur eidem, si eas habere voluerit, quod non credimus ;
aliqui tamen de executoribus nostris accedant ad ipsam et loquantur super hoc cum
eadem.
Item census quos acquisivimus et emimus a Vicedomino
Carnotensi intra villam
Carnotensem, damus et dimittimus ecclesie
Carnotensi in perpetuum habendas, pro anniversario nostro
singulis annis in perpetuum faciendo, ita quod quilibet clericus chori qui
interfuerit eidem anniversario habeat sex denarios et matricularii simul
quinque solidos ; totum residuum usque ad summam centum
solidorum distribuetur canonicis qui anniversario nostro intererunt, ita quod
medietas distribuatur illis qui vigiliis intererunt et medietas illis qui misse
intererunt.
Quos census si episcopus habere voluerit et dictos centum solidos in
anniversario nostro persolvere modo supradicto, habeat eos cum vendis et omni alio
jure ; quod si eos episcopus habere noluerit, habeat eos Capitulum in totum cum
vendis et omni alio jure, ita dumtaxat quod totum distribuatur in anniversario
nostro modo supradicto2.
Item relicte Stephani de Nicochet debemus lx
libras carnotenses ; ecclesie Columbensicentum libras parisienses, quas habuimus per manum Odolrici, quondam cellarii ejusdem loci, cum adhuc
esset cellarius ; et lxx libras eidem ecclesie ex alia parte quas
habuimus per manum abbatis ejusdem loci ; item capicerio
Carnotensixxv libras turonenses ; et alia omnia minuta debita
que frater Hugo novit ubi debemus persolvantur.
Et volumus ut fratri Hugoni super hiis et omnibus aliis,
quecumque spectant ad negotia nostra, credatur indubitanter tamquam nobis, utpote
qui est vir religiosus et in omni veritate et fidelitate probatissimus.
Item magistro Reginaldo Carum-Témpus, l libras
turonenses.
Item l libre turonenses, quas quondam habuimus de intestatis, volumus
ut distribuantur pauperibus et piis locis nostre diocesis.
Item volumus ut si de mobilibus nostris, post solutionem debitorum nostrorum,
superfuerit, centum libre turonenses dentur in subsidium Terre-Sancte,
et centum libre turonenses ecclesie
Pontiniacensi ; totum vero residuum mobilium nostrorum
quicquid remanserit distribuatur, per manus executorum
nostrorum, piis locis et pauperibus ubi melius viderint faciendum.
Quod si de mobilibus nostris omnia debita nostra non potuerint persolvi
sufficienter, volumus et precipimus ut etiam capelle nostre vendantur et plena
debitorum solutio fiat ; si vero absque earum venditione debita possint persolvi,
capelle nostre dentur hiis locis : ecclesie Carnotensi detur capella nostra de
baldequino antiquo, casula scilicet, dalmatica et tunica, insuper et mitra nostra
et baculus sive crocia ; ecclesie Pruliacensi, in qua nobis
elegimus sepulturam, dentur dalmatica et tunica de baldequino novo, et casula de
melioribus casulis nostris ; deinde ecclesie
Fontis-Johannis, Elemosine
Cisterciensi, Pontiniacensi,
Bonevallensi, detur unicuique earum capella una,
i casula cum dalmatica et tunica.
De gentibus et familia nostra qui nobis servierunt, dimittimus super fratrem
Hugonem qui eos melius novit, ut ad ipsius arbitrium,
quibus et quantum sit dandum, detur.
Executores autem hujus testamenti et ordinationis nostre, per quorum manus et
prudentiam hec omnia, sicut hic sunt expressa, diligenter et fideliter
compleantur, esse volumus et constituimus viros venerabiles et amicos nostros
Pruliacensem, Elemosine
Cisterciensis et de Strata
abbates, ordinis Cisterciensis, Stephanum3,
archidiaconum, vel Henricum4, fratrem ejus, archidiaconum
Blesensem, et Matheum, subdecanum
Carnotensem, et fratrem
Hugonem, conversum
Vallium-Sarnaii, procuratorem domus et
negotiorum.
Ut autem hec firma habeantur et rata, conscribi fecimus diligenter et sigillo
nostro5 roborari.
Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, in vigilia beati
Nicholai episcopi et confessoris. »