« Juramentum quod tenetur facere quilibet novus prior fratrum Predicatorum in sua prima receptione. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privrilèges, p. 140.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Universis presentes litteras inspecturis, frater Jordanus, ordinis Predicatorum servus inutilis, salutem in Domino.
Il déclare approuver et reconnaître comme règle la promesse faite envers le
Chapitre de Chartres, par l'assemblée
provinciale de l'ordre tenue à Lille le
quod interdicta eorum servabit et in domo sua servari faciet sicut servabuntur in banleuga, ita quod divina celebrabuntur voce submissa, campanis non pulsatis, januis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis tam a divina quam a cimiterii sepultura ; quod nec per se, nec per alium, privilegium vel indulgentiam que sunt contra jura, libertates et consuetudines approbatas ecclesie Carnotensis impetrabit ; quod non jam impetratis, vel postea impetrandis ab ordine, vel a quocumque alio sibi concessis, apud eos vel contra eos utetur, in hiis videlicet que consuetudinibus approbatis et libertatibus ecclesie obviabunt1...... Hanc promissionem, ut dictum est, ego frater Jordanus confirmo, insuper et ratam habens, gratam et firman ac stabilem promissionem quam frater Nicholaus, prior domus nostre Carnotensis, et fratres ejusdem loci fecerunt sepedicto Capitulo Carnotensi, videlicet : quod, in censiva, seu vendis, aut terra, vel justicia eorum, seu aliorum locorum ad ecclesiam Carnotensem pertinentium, sine consensu ipsorum, et licencia petita prius et optenta circa non minus quindecim dierum termino a jamdicto Capitulo, ad tractandum de hoc specialiter assignato, nichil amplius preter mobilia poterunt acquirere vel habere. Nos igitur, pro conservanda amicicia eorumdem dominorum et amicorum nostrorum, venerabilis viri Hugonis2, decani, et tocius sepedicti Capituli Carnotensis, hec omnia premissa concedimus, volumus et confirmamus. In quorum robur et testimonium, patentes has litteras dedimus, sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini MºCCºXXXº secundo. »