« De augmento Cantorie. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 92; et carton 28 bis, fol. 42 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Raginaldus, divina
permissione, Carnotensis ecclesie minister
humilis, omnibus Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus, ad quos
presentes littere pervenerint, salutem in Domino.
Ad decorem domus Dei pertinet et honorem ut personatus ecclesiastici, qui majores
dignitate sunt et nomine, stipendiis quoque sint et redditibus ampliores, ne quos
forinsecus attollit dignitatis et nominis magnitudo intus premat rei familiaris
angustia.
Eapropter, precibus et mandato sanctissimi patris Celestini,
pape, et precibus venerandi domini
Michaelis, Senonensis
archiepiscopi, libenti obtemperantes animo, personatum Cantorie
Carnotensis, dignitate et nomine eminentem, stipendiis
vero exilem, redditibus augmentare curavimus, in jus ejusdem personatus et
augmentum perpetuum transfundentes pariter et donantes redditum quem
apud abbatiam Sancti-Johannis-de-Valeia annuatim soliti
sumus percipere, qui dicitur prebenda de Curvavilla1 ; ita ut de cetero eumdem redditum libere,
quiete et integre percipiat quicumque Precentor Carnotensis
extiterit.
Redditus autem iste his constat, scilicet : quatuor modiis et sex
sextariis annone, ad precium et valorem annone de Loeno, et
duobus modiis avene, duobus quoque modiis vini, pisorumque duobus sextariis,
pariter et sexaginta solidis, his tribus terminis, scilicet :